Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 381
§ VI. Errores de societate civili tum in se, tum in suis ad Ecclesiam relationibus spectata.
39. Reipublicae status, utpote omnium iurium origo et 1587 fons, iure quodam pollet nullis circumscripto limitibus.
Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.
40. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis 1589 bono et commodis adversatur.
Epist. encycl. Qui pluribus 9. novembris 1846.
Alloc. Quibus quantisque 20. aprilis 1849.
41. Civili potestati vel ab infideli imperante exercitae 1589 competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum ius quod vocant exequatur, sed etiam ius appellationis, quam nuncupant, ab abusu.
Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.
42. In conflictu legum utriusque potestatis, ius civile 1590 praevalet.
Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.
43. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, de- 1591 clarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu iurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine huius consensu, immo et ea reclamante.
Alloc. In Consistoriali 1. novembris 1850.
Alloc. Multis gravibusque 17. decembris 1860.
44. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus, quae 1592 ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus iudicare, quas ecclesiae pastores ad conscientiarum normam pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere.
Alloc. In Consistoriali 1. novembris 1850.
Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.
45. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus 1593 iuventus christianae alicuius Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur ius immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum.
Alloc. In Consistoriali 1. novembris 1850.
Alloc. Quibus luctuosissimis 5. septembris 1851.