Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 384

Alloc. Lamdudum cernimus 18. martii 1861.

1610 62. Proclamandum est et observandum principium, quod vocant de non-interventu.

Alloc. Novos et ante 23. septembris 1860.

1611 63. Legitimis principibus obedientiam detractare, immo et rebellare licet.

Epist. eneycl. Qui pluribus 8. novembris 1846.

Alloc. Quisque vestrum 4. octobris 1847.

Epist. eneycl. Noscitis et Nobiscum 8. decembris 1849.

Litt. Apost. Cum catholica 26. martii. 1860.

1612 64. Tum cuiusque sanctissimi iuramenti violatio, tum quaelibet scelesta flagitiosaque actio sempiternae legi repugnans, non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita, summisque laudibus efferenda, quando id pro patriae amore agatur.

Alloc. Quibus quantisque 20. aprilis 1849.

§ VIII. Errores de matrimonio christiano.

1613 65. Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti.

Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.

1614 66. Matrimonii sacramentum non est, nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est.

Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.

1615 67. Iure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest.

Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.

Alloc. Acerbissimum 27. septembris 1852.

1616 68. Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedimenta existentia tollenda sunt.

Litt. Apost. Multiplices inter 10. iunii 1851.

1617 69. Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non iure proprio, sed illo iure usa, quod a civili potestate mutuata erat.

Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.

1618 70. Tridentini canones, qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant, vel non sunt dogmatici, vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt.

Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.