Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 393
aut mundum ad Dei gloriam conditum esse regaverit; anathema sit.
2. De Revelatione.
1. Si quis dixerit, Deum unum et verum, Creatorem et 1653 Dominum nostrum, per ea, qua facta sunt, naturali rationis humanae lumine certo cognosci non posse; anathema sit.
2. Si quis dixerit, fieri non posse, aut non expedire, ut 1654 per revelationem divinam homo de Deo, cultuque ei exhibendo edoceatur; anathema sit.
3. Si quis dixerit, hominem ad cognitionem et per-1655 fectionem, quae naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex seipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi profectu pertingere posse et debere; anathema sit.
4. Si quis sacrae Scripturae libros integros cum omnibus 1656 suis partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit; anathema sit.
3. De Fide.
1. Si quis dixerit, rationem humanum ita independentem 1657 esse, ut fides ei a Deo imperari non possit; anathema sit.
2. Si quis dixerit, fidem divinam a naturali de Deo et 1658 rebus moralibus scientia non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis credatur; anathema sit.
3. Si quis dixerit, revelationem divinam externis 1659 signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cujusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere; anathema sit.
4. Si quis dixerit, miracula nulla fieri posse, proindeque 1660 omnes de iis narrationes, etiam in sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse; aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis christianae originem rite probari; anathema sit.
5. Si quis dixerit, assensum fidei christianae non esse 1661 liberum, sed argumentis humanae rationis necessario produci; aut ad solam fidem vivam, quae per charitatem operatur, gratiam Dei necessariam esse; anathema sit.
6. Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium at- 1662 que eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt,