Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 24
νην θείαν ἐνοίκησιν ἐσχηκότος· καὶ οὐχὶ δὴ μᾶλλον ζωοποιὸν, ως ἔφημεν ὅτι γέγονεν ἰδία τοῦ λόγου, τοῦ τὰ πάντα ζωογονεῖν ἰσχύοντος· ἀνάθεμα ἔστω.
84 ιβ'. Εἴ τις οὐχ ὁμολογεῖ τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον παθόντα σαρκὶ, καὶ ἐσταυρωμένον σαρκὶ, καὶ θανάτου γευσάμενον σαρκὶ, γεγονότα τε πρωτότοκον ἐκ τῶν νεκρῶν, καθὸ ζωή τέ ἐστι καὶ ζωοποιὸς ως Θεός· ἀνά- θεμα ἔστω.
1) Versio antiqua hic can. 2. 3. vocem ὑπόστασιν per substantiam reddidit; idem habetur Syn. V. can. 13. Retinuimus, quod et Petavius 1. 6. de Incarn. c. 17. ad anath. 2. Cyrilli tuetur. Unio hypostatica substantialis vel essentialis dicitur in quantum istae voces Nestorianorum accidentali unioni opponuntur. Est sane unio ista substantiarum, sed per subsistentiam.
85 B. [Synodus Ephesina damnavit praeterea can. 1. et 4. eos, qui cum Coelestio sentiebant h. e. Pelagianos et Massalianos.]
XIII. Coelestini I. epistola 21. ad episcopos Galliae de errori- bus Semipelagianorum a. 431.
192 86 Cap. 2. Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habui- mus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessori- bus haberetur.
Eodem modo commendatur Augustini auctoritas a Bonifacio II. in epistola ad Patres Arausicanos, atque inter Patres, qui de gratia recte scripserunt, recensetur. Nota tamen, quae c. 13. hujus epistolae dicuntur, et propositionem 30. Alex. VIII. B.; denique ipsius Augu- stini verba 1. 1. de dono perseverantiae cap. 21.: „Neminem velim sic amplecti mea, ut me sequatur nisi in iis, in quibus me non errare perspexerit: nam propterea nunc facio libros, in quibus opuscula mea retractanda suscepi, ut nec me ipsum in omnibus me secutum fuisse demonstrem.“