Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 405

Fer. V. d. 27. Maji 1886 S. R. et U. Inquisitio approbante et confirmante Smo Domino nostro Leone Papa XIII. respondit ad primum, secundum et tertium dubium Negative.

CXLVI. Leonis PP. XIII. Encyclica „Immortale Dei“ de civitatum constitutione christiana d. 1. Nov. 1885.

1866

Immortale Dei miserentis opus, quod est Ecclesia, quam 1698 quam per se et natura sua salutem spectat animorum adipiscendamque in coelis felicitatem, tamen in ipso etiam rerum mortalium genere tot et tantas ultro parit utilitates, ut plures majoresve non posset, si in primis et maxime esset ad tuendam hujus vitae, quae in terris agitur, prosperitatem institutum . . . Sed vetus tamen illa est atque antiqua vituperatio, quod Ecclesiam ajunt esse cum rationibus rei publicae dissidentem nec quicquam posse ad ea vel commoda vel ornamenta conferre, quae suo jure, suaque sponte omnis bene constituta civitas appetit . . . Sed quantumvis multa multi periclitati sunt, constat, repertam nunquam esse praestantiorem constituendae temperandaeque civitatis rationem, quam quae ab evangelica doctrina sponte efflorescit. — Maximi igitur momenti atque admodum muneri Nostro apostolico consentaneum esse arbitramur, novas de re publica opiniones cum doctrina christiana conferre: quomodo erroris dubitationisque causas ereptum iri, emergente veritate, confidimus, ita ut videre quisque facile queat summa illa praecepta vivendi, quae sequi et quibus parere debeat.

Non est magni negotii statuere, qualem sit speciem 1694 formamque habitura civitas, gubernante christiana philosophia rem publicam. — Insitum homini natura est, ut in civili societate vivat: is enim necessarium vitae cultum et paratum, itemque ingenii atque animi perfectionem cum in solitudine adipisci non possit, provisum divinitus est, ut ad conjunctionem congregationemque hominum nasceretur cum domesticam, tum etiam civilem, quae suppeditare vitae sufficientiam perfectam sola potest. Quoniam vero non potest 1695 societas ulla consistere, nisi si aliquis omnibus praesit, efficaci similique movens singulos ad commune propositum impulsione, efficitur, civili hominum communitati necessariam esse auctoritatem, qua regatur: quae, non secus ac societas,