Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 408

interesse non possit. Civilem igitur societatem, communi utilitati natam, in tuenda prosperitate rei publicae necesse est sic consulere civibus, ut obtinendo adipiscendoque summo illi atque incommutabili bono, quod sponte appetunt, non modo nihil importet unquam incommodi, sed omnes quascumque possit opportunitates afferat. Quarum praecipua est, ut detur opera religioni sancte inviolateque servandae, cujus officia hominem Deo conjungunt.

1703 Vera autem religio quae sit, non difficulter videt, qui judicium prudens sincerumque adhibuerit; argumentis enim permultis atque illustribus, veritate nimirum vaticiniorum, prodigiorum frequentia, celerrima fidei vel per medios hostes ac maxima impedimenta propagatione, martyrum testimonio, aliisque similibus liquet, eam esse unice veram, quam Jesus Christus et instituit ipsemet et Ecclesiae suae tuendam propagandamque demandavit.

1704 Nam unigenitus Dei Filius societatem in terris constituit, quae Ecclesia dicitur, cui excelsum divinumque munus in omnes saeculorum aetates continuandum transmisit, quod ipse a Patre acceperat. „Sicut misit me Pater, et Ego mitto vos“ (Joh. 20,21). — Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.“ (Matth. 28,20).

Igitur sicut Jesus Christus in terras venit, ut „homines vitam habeant et abundantius habeant“ (Joh. 10,10), eodem modo Ecclesia propositum habet tamquam finem salutem animorum sempiternam: ob eamque rem talis est natura sua, ut porrigat sese ad totius complexum gentis humanae, nullis nec locorum, nec temporum limitibus circumscripta: „Praedicate evangelium omni creaturae!“ (Marc. 16,15). Tam ingenti hominum multitudini Deus ipse magistratus assignavit, qui cum potestate praeessent: unumque omnium principem, et maximum certissimumque veritatis magistrum esse voluit, cui claves regni coelorum commisit. „Tibi dabo claves regni coelorum“ (Matth. 16,19) „Pasce agnos . . . pasce oves“ (Joh. 21,16): „ego rogavi pro te, ut non deficiat fides 1705 tua“. (Luc. 22,32). — Haec societas, quamvis ex hominibus constet, non secus ac civilis communitas, tamen propter finem sibi constitutum, atque instrumenta, quibus ad finem contendit, supernaturalis est et spiritualis atque ideire distinguitur ac differt a societate civili: et, quod plurimum interest, societas