Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 416
officia ducuntur, propositisque causis ad honeste vivendum efficacissimis, jubet non solum fugere prave facta, sed regere 1718 motus animi rationi contrarios etiam sine effectu. Ecclesiam vero etiam in suorum officiorum munere potestati civili velle esse subjectam, magna quidem injuria, magna temeritas est. Hoc facto perturbatur ordo, quia quae naturalia sunt praeponuntur iis, quae sunt supra naturam: tollitur aut certe magnopere minuitur frequentia bonorum, quibus, si nulla re impediretur, communem vitam Ecclesia compleret: praetereaque via ad inimicitias munitur et certamina quae, quantam utrique reipublicae perniciem afferant, nimis saepe eventus demonstravit.
Hujusmodi doctrinas, quae nec humanae rationi probantur, et plurimum habent in civilem disciplinam momenti, romani Pontifices decessores Nostri, cum probe intelligerent, quid a se postularet apostolicum munus, impune abire nequaquam passi sunt. Sic Gregorius XVI. per litteras encyclicas hoc initio Mirari vos die XV. Augusti anno MDCCCXXXII, magna sententiarum gravitate ea perculit, quae jam praedicabantur, in culto divino nullum adhibere delectum oportere: integrum singulis esse quod malint, de religione judicare; solam cuique suam esse conscientiam judicem: praeterea edere quae quisque senserit, itemque res moliri novas in 1719 civitate licere. De rationibus rei sacrae reique civilis distrahendis sic idem Pontifex: „Neque laetiora et religioni et principatui ominari possemus ex eorum votis, qui Ecclesiam a regno separari, mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. Constat quippe, pertimesci ab impudentissimae libertatis amatoribus concordiam illam, quae semper rei et sacrae et civili fausta extitit et salutaris.“ — Non absimili modo Pius IX. ut se opportunitas dedit, ex opinionibus falsis, quae maxime valere coepissent, plures notavit, easdemque postea in unum cogi jussit, ut scilicet in tanta errorum colluvione haberent catholici homines, quod sine offensione sequerentur .
1720 Ex iis autem Pontificum praescriptis illa omnino intelligi necesse est, ortum publicae potestatis a Deo ipso, non a multitudine repeti oportere; seditionum licentiam cum ratione
Citantur hic ex syllabo propositiones 19, 39, 55, 79.