Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 421

rationes, quoad fieri potest, in bonum publicum transferant sincerum et verum, destinatum animo habentes, sapientiam virtutemque catholicae religionis, tanquam saluberrimum succum et sanguinem, in omnes reipublicae venas inducere. — Haud 1734 aliter actum in primis Ecclesiae aetatibus. Mores enim et studia ethnicorum quam longissime a studiis abhorrebant moribusque evangelicis: christianos tamen cernere erat in media superstitione incorruptos semperque sui similes animose, quacumque daretur aditus, inferre sese. Fideles in exemplum principibus, obedientesque, quoad fas esset, imperio legum, fundebant mirificum splendorem sanctitatis usquequaque; prodesse studebant fratribus, vocare ceteros ad sapientiam Christi, cedere tamen loco atque emori fortiter parati, si honores, si magistratus, si imperia relinere, incolumi virtute, nequivissent. Qua ratione celeriter instituta christiana non modo in privatas domos, sed in castra, in curiam, in ipsam regiam invexere. „Hesterni sumus et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum“: (Tert. Apol. n. 37); ita ut fides christiana, cum Evangelium publice profiteri licuit, non in cunis vagiens, sed adulta et jam satis firma in magna civitatum parte apparuerit.

Jamvero his temporibus consentaneum est, haec majorum 1735 exempla renovari. Catholicos quidem, quotquot digni sunt eo nomine, primum necesse est amantissimos Ecclesiae filios et esse et videri velle; quae res nequeant cum hac laude consistere, eas sine cunctatione respuere: institutis populorum, quantum honeste fieri potest, ad veritatis justitiaeque patrocinium uti: elaborare, ut constitutum naturae Deique lege modum libertas agendi ne transsiliat: dare operam, ut ad eam quam diximus christianam similitudinem et formam omnis respublica traducatur. — Harum rerum adipiscendarum ratio constitui uno certoque modo haud commode potest, cum debeat singulis locis temporibusque, quae sunt multum inter se disparia, convenire. Nihilominus conservanda in primis est voluntatum concordia, quaerendaque agendorum similitudo. Atque optime utrumque impetrabitur, si praescripta Sedis Apostolicae legem vitae singuli putent, atque Episcopis obtemperent, quos Spiritus s. posuit regere Ecclesiam Dei“ (Act. 20. 28). — Defensio quidem catholici nominis necessario