Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 423
ut beneficio maximo afficiant societatem civilem, cujus, malarum doctrinarum cupiditatumque causa, magnopere periclitatur salus.
CXLVII. Decretum a suprema Congregatione Eminentissimorum Patrum Inquisitorum Generalium, approbante et confirmante SSmo. D. N. Leone XIII. emissum die 14. Decembris 1887, quo damnatur XL propositiones ex operibus Antonii Rosmini Serbati.
Suprema Congregatio, propositiones quae sequuntur, in proprio Auctoris sensu, reprobandas, damnandas ac proscribendas esse judicavit, prout hoc generali decreto reprobat, damnat, proscribit; quin exinde cuiquam deducere liceat, ceteras ejusdem Auctoris doctrinas, quae per hoc decretum non damnantur, ullo modo adprobari. . . . Sanctitas Sua decretum Emorum Patrum adprobavit, confirmavit, atque ab omnibus servari mandavit.
1. In ordine rerum creatarum immediate manifestatur 1738 humano intellectui aliquid divini in seipso, hujusmodi nempe quod ad divinam naturam pertineat.
2. Cum divinum dicimus in natura, vocabulum istud 1737 divinum non usurpamus ad significandum effectum non divinum causae divinae; neque mens nobis est loqui de divino quodam quod tale sit per participationem.
3. In natura igitur universi, idest in intelligentiis quae 1738 in ipso sunt, aliquid est cui convenit denominatio divini non sensu figurato, sed proprio. — Est actualitas non distincta a reliquo actualitatis divinae.
4. Esse indeterminatum, quod procul dubio notum est 1739 omnibus intelligentiis, est divinum illud quod homini in natura manifestatur.
5. Esse quod homo intuetur, necesse est, ut sit aliquid 1740 entis necessarii et aeterni, causae creantis, determinantis ac finientis omnium entium contingentium: atque hoc est Deus.
6. In esse quod praescindit a creaturis et a Deo, quod 1741 est esse indeterminatum, atque in Deo, esse non indeterminato sed absoluto, eadem est essentia.
7. Esse indeterminatum intuitionis, esse initiale, est 1742 aliquid Verbi, quod mens Patris distinguit non realiter, sed secundum rationem a Verbo.
1891