Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 425
17. Id unum efficit Deus creando, quod totum actum 1752 esse creaturarum integre ponit: hic igitur actus proprie non est factus, sed positus.
18. Amor quo Deus se diligit etiam in creaturis, et 1753 qui est ratio qua se determinat ad creandum, moralem necessitatem constituit, quae in ente perfectissimo semper inducit effectum: hujusmodi enim necessitas tantummodo in pluribus entibus imperfectis integram relinquit libertatem bilateralem.
19. Verbum est materia illa invisa ex qua, ut dicitur 1754 Sap. XI. 18, creatae fuerunt res omnes universi.
20. Non repugnat, ut anima humana generatione 1755 multiplicetur, ita ut concipiatur eam ab imperfecto, nempe a gradu sensitivo, ad perfectum, nempe ad gradum intellectivum, procedere.
21. Cum sensitivo principio intuibile fit esse, hoc solo 1756 tactu, hac sui unione, principium illud antea solum sentiens, nunc simul intelligens, ad nobiliorem statum evehitur, naturam mutat, ac fit intelligens, subsistens atque immortale.
22. Non est cogitatu impossibile divina potentia fieri 1757 posse, ut a corpore animato dividatur anima intellectiva, et ipsum adhuc maneat animale: maneret nempe in ipso, tanquam basis puri animalis, principium animale, quod antea in eo erat veluti appendix.
23. In statu naturali, anima defuncti existit perinde ac 1758 non existeret: cum non possit ullam super seipsam reflexionem exercere, aut ullam habere sui conscientiam, ipsius conditio similis dici potest statui tenebrarum perpetuarum et somni sempiterni.
24. Forma substantialis corporis est potius effectus 1759 animae, atque interior terminus operationis ipsius: propterea forma substantialis corporis non est anima. — Unio animae et corporis proprie consistit in immanenti perceptione, qua subjectum intuens ideam, affirmat sensibile, postquam in hac ejus essentiam intuitum fuerit.
25. Revelato mysterio SSmae Trinitatis, potest ipsius 1760 existentia demonstrari argumentis mere speculativis, negativis quidem et indirectis, hujusmodi tamen ut per ipsa veritas illa ad philosophicas disciplinas revocetur, atque fiat propositio scientifica sicut ceterae: si enim ipsa negaretur, doctrina