Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 427
ipso mortis instanti. — Hinc etiam Sanctis V. T. potuit Christus descendens ad inferos seipsum communicare sub speciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei.
33. Cum daemones fructum possederint, putarunt se 1768 ingressuros in hominem, si de illo ederet; converso enim cibo in corpus hominis animatum, ipsi poterant libere ingredi, animalitatem, i. e. in vitam subjectivam hujus entis, atque ita de eo disponere sicut proposuerant.
34. Ad praeservandam B. V. Mariam a labe originis, 1769 satis erat ut incorruptum maneret minimum semen in homine, neglectum forte ab ipso daemone, e quo incorrupto semine, de generatione in generationem transfuso, suo tempore orietur Virgo Maria.
35. Quo magis attenditur ordo justificationis in homine, 1770 eo aptior apparet modus dicendi scripturalis, quod Deus peccata quaedam tegit aut non imputat. — Juxta Psalmistam discrimen est inter iniquitates quae remittuntur et peccata quae teguntur: illae, ut videtur, sunt culpae actuales et liberae, haec vero sunt peccata non libera eorum qui pertinent ad populum Dei, quibus propterea nullum afferunt nocumentum.
36. Ordo supernaturalis constituitur manifestatione esse 1771 in plenitudine suae formae realis; cujus communicationis seu manifestationis effectus est sensus (sentimento) deiformis, qui inchoatus in hac vita constituit lumen fidei et gratiae, completus in altera vita constituit lumen gloriae.
37. Primum lumen reddens animam intelligentem est 1772 esse ideale; alterum primum lumen est etiam esse, non tamen mere ideale, sed subsistens ac vivens: illud abscondens suam personalitatem ostendit solum suam objectivitatem: at qui videt alterum (quod est Verbum) etiamsi per speculum et in aenigmate, videt Deum.
38. Deus est obiectum visionis beatificae, in quantum 1773 est auctor operum ad extra.
39. Vestigia sapientiae ac bonitatis quae in creaturis 1774 relucent, sunt comprehensoribus necessaria; ipsa enim in aeterno exemplari collecta sunt ea Ipsius pars quae ab illis videri possit (che è loro accessibile), ipsaque argumentum praebent laudibus, quas in aeternum Deo Beati concinunt.