Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 27

fidenterque dixistis. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino (Secundum Septuaginta) et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. 8, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.“

Cap. 9. Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso 93 libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: „Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Eph. 6, 12). Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. 7, 24). Et iterum: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus illis omnibus laboravi. Non ego autem, sed gratia Dei mecum. (1. Cor. 15, 10.)“

Cap. 10. Illud etiam, quod intra Carthaginensis synodi 94 decreta constitutum est, quasi proprium Apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: „Ut quicumque dixerit etc.“ (cf. can. 3. Carthag. supra n. XI). Et iterum quarto capitulo: „Ut quisquis dixerit gratiam Dei etc.“ (can. 4. Carthag.) Item quinto capitulo: „Ut quisquis dixerit etc.“ (can. 5. Carthag.).

Cap. 11. Praeter has autem beatissimae et Apostolicae 95 Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi Patres, pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab Apostolis tradita in toto rundo atque in omni Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem