Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 442

possint; absolute necessaria ut veritates supernaturales ad salutem necessariae cognoscantur: 1635, 1655.

In hac sunt mysteria proprie et stricte dicta, quae, neque cum progressu scientiarum, intelligi et demonstrari possunt: 474, 1503, 1525—1527 incl., 1551, 1556, 1644, 1663.

Fides est virtus supernaturalis, qua Dei adspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest: 1638, 1639, 1659.

Fides late dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem non sufficit: 1040.

Fides supra omnia certa: 1498, 476, 1500, 1642.

Rejicitur, fidem esse statum infantilem hominibus rudibus necessarium, non subtilibus: majorem esse certitudinem rationum quam fidei, fidemque per cognitionem evacuari: 475, 476.

Humana ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet, Deum esse locutum: 1489—1493, 1496, 1498, 1500, 1639, 1659.

Non sufficit certitudo, Deum locutum esse, mere subjectiva Pseudo-mysticorum: 1140; neque experientia interna vel inspiratio privata datur: 1659.

Assensus fidei supernaturalis non stat cum notitia solum probabili revelationis, neque cum formidine, qua quis formidat, ne non sit locutus Deus: 1038.

Ab infidelitate non excusatur infidelis ductus opinione minus probabili: 1021.

Non potest quis prudenter repudiare assensum, quem habet supernaturalem: 1037, 1642.

Rejicitur, catholicos posse fidem, quam sub Ecclesiae magisterio susceperunt, assensu suspenso in dubium vocare, donec demonstrationem scientificam absolverint: 1662.

Revelationis veritas probatur motivis credibilitatis: miraculis Christi, vaticiniis, martyrum constantia, mirabili Ecclesiae diffusione etc.: 1489, 1490, 1491, 1493, 1499, 1500, 1507, 1639, 1642, 1659, 1703.

Dubium positivum non est basis theologicae inquisitionis: 1487.

Fides est libera et a voluntate pendet: 619, 620, 680, 1640, 1661. Voluntas potest efficere, ut assensus fidei in se ipso sit magis firmus quam pondus rationum mereatur ad assensum impellentium: 1036.