Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 449
Non licet dicere Deum triplicem, sed trinum: 225.
Non dicendum est: unus Deus distinctus in tribus personis, sed in tribus personis distinctis: 1459.
Singulae quaeque personae in Trinitate unus verus plenus Deus: 292, 226, 383, 366.
Omnia attributa divina sunt tribus personis communia, est una voluntas trium: 41, 42, 136, 323, 202, 222, 226, 232, 232, 385, 366.
In Deo omnia sunt communia, ubi non obviat relationis oppositio: 227, 598.
Opera ad extra sunt tribus personis communia, hae sunt unum principium creaturarum: 202, 227, 231, 232, 355, 367, 598.
Relatio ipsa personalis personas separari vetat: 228.
Quo sensu in Deo numerus habeatur, quo non: 226, 227.
Non est realis distinctio inter naturam et personas, naturam et subsistentias: 329, 358. Deus est Trinitas, non in Deo Trinitas, hoc sensu dicitur a Tolet. XI.: 225.
Est tamen quaedam distinctio inter naturam et personas: 450, 451.
Personae realiter ab invicem distinguuntur: 599, 136, 227, 451, 598.
Personales proprietates in Deo sunt relativae: Pater dicitur ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus S. ad Patrem et Filium: Pater vero, Filius, Spiritus S. ad se dicitur Deus: non est pluralitas in eo, quod ad se sunt: personae constituuntur per proprietates relativas, (cum natura): 225, 227, 228, 240, 242, 598. Realitas, idealitas, moralitas non sunt personae divinae: 1761.
Essentia non generat, nec generatur, nec procedit: communicatur tamen; Pater generat, Filius generatur: 358, 598.
Voluntas genuit voluntatem, sapientia sapientiam, quo sensu dici possit: 240, 242.
Filius est ex substantia Patris, Pater dat ei substantiam: 33, 222, 223, 598, 358. Spiritus S. est ex substantia Patris et Filii: 311, 868, 873.
Pater Filium necessario, sed spontanee ac voluntarie gignit: 223.
Pater est ingenitus, Filius gignitur, Spiritus S. procedit: 136, 293, 294, 113, 355, 223, 224 etc.
Filius est ex sapientia Patris, Spiritus ex amore Patris et Filii: 223, 224, 240, 242.
Rejicitur: melius et exactius secundam personam dici Verbum quam Filium. Eo dicitur Verbum quo Filius: 1460.
Spiritus S. a Patre Filioque procedit, tanquam ab uno principio et unica spiratione: 98, 113, 136, 224, 242, 294, 355, 382, 385, 586, 598, 863, 868, 873, 1791.