Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 470

Forma est absolutio: 594, 776.

Absolutio est actus judicialis: 775, 779, 781, 797. Hinc necessaria est jurisdictio ordinaria vel delegata: 534, 782, 363, 1400, 1826. Hinc fieri potest a Pontifice vel episcopis reservatio casuum: 569, 637, 782, 799, 1407, 1408. Non est reservatio in articulo mortis: 782. Curati non possunt sibi eligere confessarium non approbatum: 987. Falsum est, Pontificem vel episcopos non posse jurisdictionem in foro interno aliis quam parochis conferre: 420—422, 381, 1400.

Non valet absolutio absentis: 962, 963.

Quasi materia confessionis sunt tres actus poenitentis: contritio, confessio, satisfactio: 594, 629, 776, 792, 690. Partes poenitentiae. non sunt tantummodo timores incussi conscientiae et fides: 776, 781, 792, 797. De contritione vide supra: de dispositionibus ad justificationem.

Confessionis necessitas 483, 564, 611—613, 779, 780, 794—797, 1825.

Confessio debet esse integra et etiam peccata occulta, cogitationes, numerum peccatorum et circumstantias speciem mutantes complecti: 612, 613, 594, 363, 779, 780, 793, 632, 633, 1825. Sufficit tamen integritas formalis, si inculpate non habeatur materalis: 780, 795. Debent poenitentes respondere sacerdoti de contritione interroganti: 638. Item de consuetudine interroganti: 1075. Non licet absolvere dimidiate confessos ob concursum: 1076. Tenemur peccata oblita aut ob instans vitae periculum omissa in sequenti confessione confiteri: 982.

Non potest fieri confessio absenti per litteras vel internuncium. Sed hoc non valet de casu moribundi, qui sensibus destitutus, antea confessarium requisierat: 962, 963.

Venialia etiam sunt materia sufficiens confessionis, licet non necessaria: 779, 795, 632, 1402.

Satisfactio est pars sacramenti poenitentiae: 565, 363, 594, 783, 801, 802, 803.

Sacerdos eam imponendi habet potestatem et obligationem: 783, 803.

Poenitens non potest sibi substituere alium, qui poenitentiam pro ipso peragat: 986.

Non oportet poenitentiam praemitti absolutioni: 614, 1173—1175, 1397, 1398, 1302, 1303.