Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 477

DE DAMNATIS.

Damnati propter peccatum originale vel personale ad inferos mox descendunt poenis tamen disparibus puniendi: 456, 588, 357, 387, 870, 875, 1796, 1800 etc. Christus infernum non destruxit: 1799.

Actualis peccati poena est gehennae perpetuae cruciatus, originalis peccati poena est carentia visionis Dei: 341; neque hoc est fabula Pelagiana: 1389. Status medius pro adultis post mortem excluditur: 1798, 1800.

Poenae inferni sunt aeternae: 137, 198*, 199*, 356.

RESURRECTIO CARNIS.

Corpora resurgent vere: Symbola omnia, 105, 113, 123, 1836.

Rejicitur Origenis doctrina, corpora fore spiritualia et sphaerica: 196*, 197*, 234, omnem materiam in ἀποκαταστάσει desituram: 196*, 197*, 200*.

Identitas corporum post resurrectionem cum iis, quae nunc gestamus: 3, 137, 234, 295, 373, 356, 386.

THEOLOGIA MORALIS.

Principia et primae notiones theologiae moralis.

De actibus humanis et de Lege.

Vide supra de sequelis peccati originalis p. 453.

Vide supra de legis adjutorio p. 460. de indifferentia operum p. 460. de potestate ecclesiastica p. 447.

Leges morum egent divina sanctione, leges humanae ad illas se conformare debent: 1604, 1605, 1608.

Rejicitur: Jus in materiali facto consistit et omnia humana facta juris vim habent, supremum fundamentum esse opinionem populi: 1607, 1609, 1540, 1712.

Homo non potest ob sui conservationem se dispensare a lege, a Deo in ejus utilitatem statuta: 1285.

Papa potest dispensare in legibus universalis Ecclesiae: 617.

Dispensationes ecclesiasticae defenduntur: 1419, 1420, 1423.

De conscientia.

Rejicitur doctrina, non licere sequi opinionem etiam inter probabiles probabilissimam: 1160, item altera, nos prudenter agere sequentes tenuiter probabilem, dummodo a probabilitatis finibus non excedat: 1020, item debere censeri probabilis sententia, si liber sit anctoris junioris et moderni, dummodo non constat, a. S. Sede rejectam: 998.

Non licet sequi probabilem relicta tutiore, quando agitur de valore Sacramentorum: 1018, judici in ferenda sententia: 1019, quoad religionem: 1021, 1037, 1038.