Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 480

blicae licet poenam sanguinis infligere: 371. Peccat maritus occidens propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam: 990.

De abortu: 1051, 1052.

De craniotomia: 1689.

Salvantur, qui in saeculo remanent et possident: 373.

Praescriptio malae fidei rejicitur: 364.

Usura in eo consistit, quod quis in contractu mutui supra sortem lucrum aliquod ipsius ratione mutui sibi reddi postulat, vel quod ex usu rei, quae non germinat, nullo labore, nullo sumptu, nullove periculo, lucrum foetusque conquiri studetur: 1318, 623. Usura illicita est jure naturali, divino et ecclesiastico: 307, 407, 1318—1321. Nonnunquam adsunt rationes, quae licitum reddant, aliquid supra sortem exigere, non tamen dicere licet eas semper adesse: 1320, 1322. Casus quidam contractus usurarii: 307, not., 340, 623, 1057—1059, 1013. Quid modo observandum: 1470—1472. Non licet augere pretium ob dilatam solutionem: 336, 378. De contractu census: 607, de cambiis: 960, 961.

Non est permissum furari propter necessitatem gravem tantum: 1053. Rejicitur: famulis licere occulte surripere ad compensandam operam, quam majorem judicant salario: 1054. Qui per furta minuta summam gravem furatus est, sub gravi tenetur ad restitutionem: 1055.

Qui alium movet ad inferendum damnum, tenetur ad restitutionem: 1056. Restitutio fructum ob omissionem horarum non potest suppleri per quaslibet eleemosynas, quas beneficiarius antea de fructibus sui beneficii fecit: 1004.

Non licet ad tuendum proprium honorem falsum crimen alteri imponere, et est grave peccatum: 1060, 1061.

Officia quoad Sacramentorum administrationem vel susceptionem.

Est illicitum, in sacramentis conferendis sequi sententiam probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore: 1018.

Sacramenta simulare non licet, neque ob mortis periculum: 1046, 1341. Majus est peccatum simulare missam, quam indigne celebrare: 348.

Contemnere sacramenta confirmationis, extremae unctionis et matrimonii est mortale: 563, 788, 806.

Baptizare non licet filios infidelium absque voluntate alterius parentum etc. extra casum extremae necessitatis: 1333—1340, 1342.

Qui peccati mortalis sibi conscius est, quantumvis contritus, ante communionem tenetur confiteri: 761, 773.