Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 482
Status virginitatis vel coelibatus anteponendus est statui conjugali: 856.
Conjunctiones consanguineorum illicitae declarantur contra incestuosos: 304.
Plures nuptiae successivae licitae sunt: 19, 370, 383, 1813.
Matrimonia mixta non parum deformitatis et spiritualis periculi praeceferunt et sunt a canonibus ecclesiasticis prohibita: 1326, 1330, cf. et omnia decreta de matrimoniis mixtis; et a lege divina, ubi est periculum perversionis proprium vel liberorum: 1481. Peccant contra legem divinam parentes, qui in falsa religione filios educari permittunt: 1481, 1467.
Permittuntur tamen ex causis publicae utilitatis, cum dispensatione, dummodo absit periculum et cautiones opportunae de non impediendo exercitio religionis partis catholicae et de liberis catholice educandis non negligantur: 1477—1479, 1484, 1485, 1362, 1466, 1468, 1355—1359, 1332, 1349.
Quando praestari possit assistentia passiva: 1355, 1362, 1468, 1484, 1361.
Non concedendae dispensationes in gradibus pro matrimoniis mixtis; modo vero conceduntur in aliquibus partibus ex publica necessitate: 1331, 1332, 1354. Matrimonia mixta concludenda sunt omissa benedictione vel quocunque actu, quo matrimonium approbari videretur, ibid., et 1356. Omittantur proclamationes: 1481, 1359, neque dentur dimissoriales: 1481; vel si ex necessitate publica Ecclesiae id fieri oporteat, dentur dimissoriales omissis verbis „mea pace“: 1362, et addatur, nihil obstare praeter Ecclesiae vetitum ob impedimentum mixtae religionis: 1484, 1485; proclamationes fiant ita, ut mentio non fiat religionis disparis: 1361, 1362, 1484, 1485.
Pars catholica, quae omissis debitis conditionibus contraxit, potest ad sacramenta recipi, si poeniteat atque deinceps procuret, quae neglexit: 1360.
Matrimonia mixta contracta cum protestantibus illicito divortio separatis nulla et illicita sunt: 1482, 1464. Si poeniteat et separetur catholicus, vel defuncto priori conjuge legitime nubat, potest ad sacramenta admitti: 1465.
Matrimoniis a protestantibus contrahendis non licet assistere parocho catholico: 1351.
De Ecclesiae mandatis.
Praeceptum observandi festa obligat sub mortali, etiam secluso seandalo et contemptu: 1069.