Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 485

De perfectione christiana.

Doctrinae quietisticae ab Ecclesia rejectae hic sunt.

Opera externa esse in perfectis indifferentia: 322, 328, 443—446, 400, 401, 404, 406, 1127.

Oportere, ut quis ad perfectionem pertingat, omnes potentias annihilare, neque operari active, tradere Deo liberum arbitrium: 1088, 1091, 1113, 1148; vitare opera externa: 1127; non petere aliquid determinati; 434, 436, 1101, 1102; non meditari propriis conceptibus: 1103, 1005, 1107—1111; non facere vota: 1090; non quaerere devotionem sensibilem: 1114—1120, caeremonias negligere: 406, 1120; sacramenta: 405; confessionem: 1147; indulgentias: 1103; orationem vocalem: 1121, 1122; mortificationem: 1113, 1125, 1126; scientiam: 1106, 1146, 1151; cognitionem Dei, fidem distinctam: 1093, 1108; non resistere tentationibus, sed plane negative se habere: 1128—1140.

Oportere non cogitare de praemio vel inferno: 1094, 1099, 1100; non habere neque timorem, neque spem, neque desiderium propriae salutis vel virtutis: 435, 1093, 1094, 1099, 1103, 1114; timorem castum non remanere in altera vita, non fuisse in Christo: 320, 324.

Viam internam non dependere a potestate externae Ecclesiae, eo quod non judicet de occultis: 1152—1155.

Doctrinae mitioris Quietismi rejectae sunt:

Nihil agendum, quam sequi gratiam et sinere Deum in nobis agere: 1195; proindeque a statu animarum transformatarum excludendas exercitationes virtutum et actus discursivos in oratione: 1207, 1213.

Dari statum habitualem amoris plane desinteressati: 1193—1199, 1215, in quo spem vel timorem habere, non esse plene gratiae suae cooperari: 1196.

Actus discursivos in meditatione esse actus amoris interessati: 1207.

Animam transformatam virtutes non ut virtutes, amorem non ut propriam perfectionem, remissionem peccatorum non ut propriam purgationem, sed tantum, quia Deus ista vult, desiderare: 1210—1212.

In extremis probationibus animae persuasum esse posse, se a Deo reprobatam, persuasione reflexa: et tunc sacrificium proprii interesse fieri aliquo modo absolute: 1200.

Alia vide supra p. 462 sq.