Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 65

Can. 15. Si quis secundum scelerosos haereticos dei-216 virilem operationem, quod Graeci dicunt θεανδρικήν, unam operationem insipienter suscipit, non autem duplicem esse confitetur secundum sanctos Patres, hoc est divinam et humanam, aut ipsam deivirilis, quae posita est, novam vocabuli dictionem unius esse designativam, sed non utriusque mirificae et gloriosae unitionis demonstrativam, condemnatus sit.

Can. 16. Si quis secundum scelerosos haereticos in 217 peremptione salvatis in Christo Deo essentialiter in unitione, et a sanctis Patribus pie praedicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, hoc est, divina et humana, dissensiones et divisiones insipienter mysterio dispensationis ejus innectit, et propterea evangelicas et apostolicas de eodem salvatore voces non uni eidemque personae et essentialiter tribuit eidem ipsi Domino et Deo nostro Jesu Christo secundum beatum Cyrillum, ut ostendatur Deus esse et homo idem naturaliter, condemnatus sit.

Can. 17. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur 218 proprie et secundum veritatem omnia, quae tradita sunt et praedicata sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, perindeque a sanctis Patribus et venerandis universalibus quinque Conciliis usque ad unum apicem verbo et mente, condemnatus sit.

Can. 18. Si quis secundum sanctos Patres consonanter 219 nobis pariterque fide non respuit et anathematizat anima et ore omnes, quos respuit et anathematizat, nefandissimos haereticos cum omnibus impiis eorum conscriptis usque ad unum apicem sancta Dei Ecclesia catholica et apostolica, hoc est, sanctae et universales quinque synodi et consonanter omnes probabiles Ecclesiae Patres, id est, Sabellium, Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarem, Polemonem, Eutychem, Dioscurum, Timotheum Aelurum, Severum, Theodosium, Colluthum, Themistium, Paulum Samosatenum, Diodorum, Theodorum, Nestorium, Theodulum Persam, Origenem, Didymum, Evagrium, et compendiose omnes reliquos haereticos, qui a catholica Ecclesia reprobati atque abjecti sunt, quorum dogmata diabolicae operationis sunt genimina, et eos, qui similia cum his usque ad finem obstinate sapuerunt, aut sapiunt, vel sapere sperantur, cum quibus merito, utpote similes eis parique errore praeditos: ex quibus dogmatizare noscuntur proprioque errori vitam suam determinantes, hoc est,