Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 70
nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc ergo credimus illud in sacris litteris dictum: Magnus Dominus noster et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus. Nec quia tres has personas esse diximus unum Deum, eundem esse Patrem, quem Filium, vel eum esse Filium, qui est Pater, aut eum, qui Spiritus Sanctus est, vel Patrem vel Filium dicere poterimus. Non enim ipse est Pater, qui Filius, nec ipse Filius, qui Pater, nec Spiritus Sanctus ipse, qui est vel Pater vel Filius: cum tamen ipsum sit Pater quod Filius; ipsum Filius quod Pater; ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est, natura unus Deus. Cum enim dicimus non (nos) ipsum esse Patrem quod Filium; ipsum Filium quod Patrem; ipsum Spiritum Sanctum quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur, quia substantia unum sunt: personas enim distinguimus, non deitatem separamus. Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscismus; unitatem propter naturam vel substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt, natura scilicet, non persona: nec tamen tres istae personae separabiles aestimandae sunt; cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel extitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur: inseparabiles enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo, quod faciunt: quia inter generantem Patrem et generatum Filium vel procedentem Spiritum Sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patre vel Filio posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur et creditur. Tres igitur personae istae dicuntur, juxta quod majores definierunt, ut agnoscantur, non ut separentur. Nam si attendamus illud, quod Scriptura sancta dicit de Sapientia: Splendor est lucis aeternae: sicut splendorem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur, Filium a Patre separari non posse. Tres ergo illas unius inseparabilis naturae personas sicut non confundimus, 228ita separabiles nullatenus praedicamus. Ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, ut etiam in his nominibus, quibus voluit sigillatim personas agnosci, unam sine altera non permittat intelligi: nec enim Pater absque Filio cognoscitur, nec sine Patre Filius invenitur. Relatio quippe