A Handbook of Moral Theology, Vol. I: Introduction; Morality, Its Subject, Norm, and Object
by Antony Koch
p. 265
I. THE OBJECT.—The object of an act (obiectum materiale) is that act itself, considered in the abstract. Though there are objects that are in themselves indifferent (e. g., eating and drinking), as a rule the object of an act has an inherent morality of its own, which causes the will of the agent to be either good or bad, according as the object is good (e. g., prayer, fasting), or bad (e. g., lying, stealing). Objec-
3 St. Thomas, Summa Theol., 1a 2ae, qu. 18, art. 8: "Actus omnis habet speciem ab obiecto, et actus humanus, qui dicitur moralis, habet speciem ab obiecto relato ad principium actuum humanorum, quod est ratio. Unde si obiectum actus includat aliquid, quod conveniat ordini rationis, erit actus bonus secundum suam speciem, sicut dare eleemosynam indigenti; si autem includat aliquid, quod repugnat ordini rationis, erit actus malus secundum speciem, sicut furari, quod est tollere aliena. Contingit autem, quod obiectum actus non includit aliquid pertinens ad ordinem rationis, sicut levare festucam de terra, ire ad campum et huiusmodi, et tales actus secundum speciem suam sunt indifferentes."—Ibid., art. 9: "Oportet quod quilibet individualis actus habeat aliquam circumstantiam, per quam trahatur ad bonum vel ad malum, ad minus ex parte intentionis finis. Quum enim rationis sit ordinare, actus a ratione deliberativa procedens, si non sit ad debitum finem ordinatus, ex hoc ipso repugnat rationi et habet rationem mali; si vero ordinetur ad debitum finem, convenit cum ordine rationis, unde habet rationem boni. Necesse est autem quod vel ordinetur vel non
ordinetur ad debitum finem. Unde necesse est omnem actum hominis a deliberativa ratione procedentem in individuo consideratum bonum esse vel malum. Si autem non procedit a ratione deliberativa, sed ex quadam imaginatione (sicut quum aliquis fricat barbam vel movet manum aut pedem), talis actus non est proprie loquendo moralis vel humanus, quum hoc habeat actus a ratione, et sic erit indifferens, quasi extra genus moralium actuum existens."—Cfr. St. Ambrose, Expos. in Ps., 118, s. 14, n. 23: "Omnia cum ratione [facias], nihil sine ratione, quia non es irrationabilis, o homo, sed rationabilis." (Migne, P. L., XV, 1400).—St. Jerome, Epist., 112 (al. 89), n. 16: "Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria. Inter utrumque indifferens ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta proiucere, sputis rheumata iacere. Hoc nec bonum nec malum est; sive enim feceris sive non feceris, nec institiam habebis nec iniustitiam. Observare autem legis caeremonias, non potest esse indifferens, sed aut bonum est, aut malum est." (P. L., XXII, 926).