History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 522
DOCUMENT XXI.
SOLINUS AND DICUIL KNEW ICELAND TO LIE ABOUT THE ARCTIC CIRCLE.
“Julius Solinus . . . ita scripsit: ‘Multæ et aliæ circa Britanniam insulæ, e quibus Thule ultima, in qua, æstivo solstitio, sole de Cancri sidere faciente transitum, nox nulla: brumali solstitio, perinde nullus dies.’
“Trigesimus nunc annus est a quo nuntiaverunt mihi clerici, qui, a Kalendis februarii usque Kalendas Augusti, in illa insula manserunt, quod, non solum in æstivo solstitio, sed in diebus circa illud, in vespertina hora, occidens sol abscondit se quasi trans parvulum tumulum: ita ut nihil tenebrarum in minimo spatio ipso fiat; sed quicquid homo operari voluerit, vel pediculos de camisia abstrahere, tanquam in præsentia solis, potest: et, si in altitudine montium ejus fuissent, forsitan nunquam sol absconderetur ab illis. In medio illius minimi temporis, medium noctis fit in medio orbis terræ; et sic, puto, e contrario, in hiemali solstitio, et in paucis diebus circa illud, auroram in minimo spatio in Thule apparere, quando in medio meridies fit orbis terræ. Idcirco mentientes falluntur, qui circum eam concretum fore mare scripserunt, et qui a vernali æquinoctio usque ad autumnale continuum diem sine nocte, atque ab autumnali, versa vice, usque ad vernale æquinoctium assiduam quidem noctem; dum illi navigantes in naturali tempore magni frigoris eam intrabant, ac manentes in ipsa, dies noctesque semper, præter solstitii tempus, alternatim habebant: sed, navigatione unius diei ex illa ad boream, congelatum mare invenerunt.”
DOCUMENT XXII.
DIPLOMA OF LEWIS THE PIOUS ERECTING HAMBURG INTO AN ARCHIEPISCOPAL SEE, WITH ST. ANSGAR AS FIRST METROPOLITAN OF ALL THE NORTHERN COUNTRIES,—OF GREENLAND.
“In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divino favore, et propitiante clementia, Imperator Augustus.