History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 530
weigiæ, Farriæ, Gronlandiæ, Halsingaldiæ, Islandiæ, Scridivindiæ et Slavorum, carissimi filii nostri Lotharii regis precibus inclinati, tibi et per te Hammenburgensi Ecclesiæ, suæ videlicet Metropoli, præsentis scripti pagina confirmamus. Si quæ in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam violare tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, ream se divino judicio existere de perpetua iniquitate recognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem hæc statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi.
“Data Romæ apud montem Aventinum per manum Almerici Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi, Cardinalis Cancellariæ, VI. Kalend. Junii, Indictione XI., Incarnationis Dominicæ, anno MCXXXIII., Pontificatus vero Domni. Innocentii Papæ II. anno quart.”
DOCUMENT XXVII.
EMPEROR FREDERIC RATIFIES THE DIPLOMA OF LEWIS THE PIOUS.
“Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator Augustus. . . . Noverint igitur omnium Christi Imperiique nostri fidelium tam præsens ætas quam successura posteritas, qualiter dilectus noster Hartwicus Hammaburgensis Archiepiscopus obtulit majestati nostræ privilegium divi et augustissimi Imperatoris Hludewici primi fundatoris et constructoris Hammaburgensis Ecclesiæ, supplicans nobis ut bona, possessiones, jura, immunitates, terminos, sicut præfatus gloriosissimus Imperator instruxit, nos æternæ stabilitatis vigore prædictæ Ecclesiæ confirmaremus. Nos itaque pia facta prædecessoris nostri clarius intuentes, et divinæ dexteræ opus per manum Christi sui completum debita affectione cordis amplectentes, quicquid in Hammaburgensi Ecclesia statuit, statuimus; quod donavit, donamus, et nostra imperiali auctoritate confirmamus. . . . Recolimus vero rem magna veneratione dignissimam: quod in eodem loco trans