History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 550
prelatos ipsos et quascumque personas ecclesiasticas ad dicta residua integraliter persolvenda, prout ipsos ad hoc teneri noveritis, auctoritate nostra, appellatione postposita, compellendo. Nonobstante si eis vel eorum aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum quod interdici. . . . Nos enim vobis et vestrum cuilibet in solidum premissa omnia faciendi et plenarie exequendi, necnon ab eisdem prelatis, capitulis, collectoribus et subcollectoribus rationes super collectione decime supradicte audiendi eosque quitandi et absolvendi de hiis que receperitis ab eisdem, ita tamen quod super singulis assignationibus duo fieri faciatis consimilia publica instrumenta, quorum altero penes ipsos assignantes dimisso, reliquum ad nostram cameram transmittatis, plenam et liberam auctoritate presentium concedimus facultatem. Volumus autem quod de predicta pecunia faciatis et ordinetis prout in aliis nostris vobis directis super hoc litteris continetur. Datum Avinione Idus Augusti Anno Decimo." (August 13, 1326.)
DOCUMENT XXXVIII., b.
ONE-HALF OF THE NORWEGIAN TITHES TO BE GIVEN TO KING MAGNUS.
"Eisdem.
"De vestra circumspectionis industria plenam in domino fiduciam obtinentes, petendi, colligendi, exigendi et recipiendi pecuniam decime sexennalis olim imposite per fel. recordationis Clementem papam V. predecessorem nostrum in concilio Viennensi pro subsidio terre sancte et alias contra rebelles et inimicos catholice fidei convertende, a prelatis et capitulis ecclesiarum cathedralium Norweye, Swecie ac Gocie Regnorum, necnon et ab ipsis ac quibusvis aliis personis ecclesiasticis residua dicte decime si qua restarent ibidem forsitan colligenda, per alias nostras certi tenoris litteras vobis et vestrum cuilibet in solidum concessimus facultatem. Sane dudum ex insinuatione carissimi in christo filii nostri Magni Regis Norweye illustris, non absque magna mentis compassione percepimus quod infideles pagani, Carelli videlicet et Rutheni Regnis suis Norweye, Swecie et Gocie propinqui adeo Regna ipsa, presertim. Norweye predictum sibi vicinius et degentes christicolas in eodem per rapinas, incendia, strages, varias captiones, incarcerationes, depopulationes
Archivium Secretum Apostoli- XXII., Epist. 2192. (Ref. to p. cum Vaticanum, Regesta Joannis 407.)