History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 552

Regem ad restitutionem illius quod inde recepisset teneri et remanere nobis et prefate Romane ecclesie obligatum. Datum Avinione Idus. Augusti, Anno X°.” (August 13, 1326.)

DOCUMENT XXXVIII., c.

OTHER DUES TO BE COLLECTED IN THE PROVINCE OF DRONTHEIM.

“Eisdem Nunciis:

“Dudum volentes nostris et ecclesie Romane necessitatibus utique grandibus providere, fructus, redditus et proventus primi anni beneficiorum omnium et singulorum ecclesiasticorum cum cura vel sine cura, dignitatum etiam, personatum et officiorum, monasteriorum, prioratum et aliorum locorum ecclesiasticorum, tam secularium quam regularium exemptorum et non exemptorum, que in Regnis Norweye, Swecie et Gocie tunc vacabant et que ad triennium qualitercumque et ubicumque, etiam si apud sedem apostolicam ea vacare contingeret, certis ecclesiis, monasteriis, dignitatibus et beneficiis tamen exceptis, de fratrum nostrorum consilio, per nostras certi tenoris litteras reservandos duximus et nostre camere deputandos, certis collectoribus per nostras alias litteras super hoc deputatis, qui licet ad partes illas personaliter accedentes, circa collectionem et exactionem fructuum, redditum et proventuum eorundem solicite laborarint, tamen adhuc de dictis fructibus, redditibus et proventibus restare dicuntur nonnulla residua colligenda. Nos itaque de vestre circumspectionis industria plenam in domino fiduciam obtinentes vobis et vestrum cuilibet in solidum, petendi, exigendi et recipiendi per vos vel per alium seu alios, nostro et ejusdem ecclesie Romane nomine residua supradicta, necnon contradictores, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendi, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, plenam presentium tenore concedimus facultatem. Non obstante si personis ecclesiasticis hujusmodi beneficia obtinentibus vel eorum aliquibus communiter vel divisim a predicta sit sede indultum quod interdici, etc. . . . Volumus autem quod eos a quibus receperitis residua supradicta, de hiis que vos recipere contingerit ab eisdem, quitetis et etiam absolvatis, necnon et eis a quibusvis spiritualibus sententiis quas pro eo incurrissent quod hujusmodi fructus, redditus et proventus vel residua

Archivium Secretum Pontificale gliæ, 1306, 1313, 1326, fo. 1°; Revaticanum, Rationes Collectoriæ gesta Joannis XXII., Epist. 2195. Svetiæ, Norwegiæ, Gotiæ et An- (Ref. to p. 408.).