History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 555
osa quam alia possessionibus et aliis bonis suis, et quamquam sint divino dicata cultui, ad usus tamen deputantur illicitos et profanos, potestas ecclesiastice censure contempnitur, incenduntur et destruuntur urbes et castra cum ecclesiis que sunt ibi constructe, infringitur stratorum securitas, spoliantur viatores nec parcitur ordini, sexui vel etati, defenduntur heretici adeo quod in eis partibus inquisitores heretice pravitatis raro audent accedere ad loca de quibus esset expediens pro suo officio contra dictos hereticos exercendo. Ad reprimendum tam presumptuosos ausus tamque periculosos hereticales excessus et supportandum gravium sarcinam onerum incumbentium ex premissis, vos et vestrum singuli sic prompte velitis manus extendere liberaliter adjutrices quod, auxiliante domino vestroque mediante auxilio, tanta reprimatur temeritas, fides in partibus illis quibus jam periclitari noscitur solidetur catholica et, hereticorum prostrata malitia, votiva suscipiat fidelium incrementa, vosque nostram et apostolice sedis gratiam valeatis uberius promereri. Super predictis autem dilectis filiis Johanni de Serone priori fratrum ordinis predicatorum de Figiaco et Bernardo de Ortolis rectori ecclesie de Novalibus Caturcensis et Electensis diocesum, apostolice sedis nunciis et eorum cuilibet in solidum, quos ad vos mittimus propter hoc, velitis intendere et fidem indubiam adhibere. Datum Avinione IIII. Kalendas Septembris Anno decimo." (August 29, 1326.)
"Scriptum in eundem modum . . . Episcopo. . . .
"Scriptum item in eundem modum . . . [Arnio] Episcopo Grenelandensi. . . ."
DOCUMENT XXXVIII., f.
FACULTIES TO APPOINT SUB-COLLECTORS GIVEN TO THE PAPAL ENVOYS IN NORWAY, JOHN DE SERONE AND BERNARD DE ORTOLIS.
"Nos [John XXII.] attendentes quod propter locorum distancias ac viarum pericula et aliorum negociorum occupationes non possetis forcitan ad loca et personas singula de quibus con-