History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 560
manu tirannica ereptarum et subditorum ipsius et longis guerris et precedentium tirannorum jugibus oppressionibus afflictorum et depauperatorum nimium solerti indagine perscrutamur, et persequitorum et hostium que superesse noscuntur vires et conatus advertimus, nos ad tuicionem hujusmodi et ipsorum hostium repressionem efficacem, ex qua securitas ecclesie predicte, deo dante, proveniet, et ad alia inevitabilia nostrarum onera expensarum ferenda minus potentes, sine grandi aliorum subsidio receperimus [i.e., comperimus]. Propter quod fratrum et filiorum nostrorum Archiepiscoporum videlicet et Episcoporum aliarumque personarum ecclesiasticarum subventionis subsidio indigenus. Eapropter, licet personas ecclesiasticas quas relevare cupimus, gravemus inviti, considerantes tamen dignum esse ut in necessitatis articulo membrum [for membra] subveniant Capiti indigenti, Decimam omnium fructuum reddituum et proventuum ecclesiasticorum unius anni a data presencium computando, a vobis ceterisque personis ecclesiasticis quibuscumque exemptis et non exemptis vestrarum et nonnullarum aliarum civitatum et diocesum ac provinciarum et parcium diversarum, quantacunque prefulgeant dignitate seu cujuscumque sint preeminencie, condicionis aut status, religionis vel ordinis, quibus vel eorum alicui nulla privilegia vel indulgencias sub quacumque verborum forma vel expressione concessa nolumus suffragari, preterquam a venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus, quecumque qualiacunque et quotcunque monasteria, prioratus, dignitates, personatus, officia, canonicatus et prebendas et alia beneficia ecclesiastica in eisdem civitatibus et diocesibus ac provinciis obtinentibus et imposterum obtenturis, qui nobiscum assidue indefesseque laboribus onera universalis ecclesie sorciuntur, et a dilectis filiis magistris et fratribus hospitalis sancti Johannis Jerosolymitani et domus sancte Marie Theotonicorum: quos cardinales et magistros ac fratres, super dicta decima ex certis causis vigore presencium nolumus molestari, exigendam et colligendam per vos et singulos vestrum vel alios quos ad hoc deputaveritis in singulis vestris civitatibus et diocesibus, necnon per alios Archiepiscopos, Episcopos et eorum singulos vel alios quos ad hoc deputaverint in singulis civitatibus et diocesibus eorundem, de omnibus fructibus, redditibus et proventibus ecclesiasticis vestris et eorundem aliorum Archiepiscoporum et episcoporum ac personarum ecclesiasticarum exemptorum et non exemptorum, in duobus terminis videlicet medietatem in celebritate omnium sanctorum proxime futura et relinquam medie-