History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 566

divina inspirante clementia, conversa, olim humano sanguine grassata lætabatur, nunc vero vestris exhortationibus, Domino cooperante, ambrosio Christi sanguine se gaudet fore redemptam atque potatam. . . . Quod de his vestra Nobis innotuit fraternitas, quid agendum sit: quod fuerint baptizati et rebaptizati, et post baptismum gentiliter vixerint, atque paganorum more Christianos interfecerint, sacerdotes trucidaverint, atque simulacris immolantes idolothyta comederint: Equidem, si tirones ad fidem non forent, canonica experirentur judicia. Unde quia ad fidem rudes sunt, vestro utique libramini vestræque censuræ committimus experiendos, qui illam gentem vestris confiniis vicinam habentes, studiose advertere . . . præ ceteris valeatis. Quod enim mitius agendum sit cum eis quam sacri censeant canones vestra satis cognoscit industria; ne forte insueta onera portantes, importabilia illis fore, quod absit, videantur; et ad prioris vitæ veterem quem expoliaverunt hominem, antiquo insidiante adversario, relabantur. . . ."

DOCUMENT XLVIII.

AN INSTANCE OF LASTING NORTHMAN SUPERSTITION.

"1161, Jul. 6. Alexander [III.] etc. . . . Denique quiddam audivimus quod magno nobis fuit horrori: quod quidam inter vos sunt, qui dyabolica fraude decepti, hominem quendam in potacione et ebrietate occisum, quasi sanctum, more infidelium, venerantur, cum vix etiam pro talibus in suis ebrietatibus interemptis orare permittat ecclesia. Dicit enim Apostolus quoniam ebriosi regnum Dei non possidebunt. Unde a potacionibus et ebrietatibus, si regnum Dei habere desideratis, vos continere oportet; et hominem illum de cetero colere, in periculum animarum vestrarum, nullatenus presumatis. Cum etiam si signa et miracula per eum plurima fierent, non liceret vobis pro sancto, absque auctoritate Romanæ Ecclesiæ, eum publice venerari."

DOCUMENT XLIX.

FOREIGN MISSIONARIES IN SCANDINAVIAN COUNTRIES.

St. Olaf returning from England, "secum habuit multos episcopos et presbyteros ab Anglia, quorum monitu et doctrina ipse

Liljegren, Diplomatarium Svecanum, t. i. p. 63. (Ref. to p. 190.)

Pertz, Monumenta Germaniæ Historica, t. vii. cap. xciv. p. 326. (Ref. to p. 195.)