History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 569

gentes Wimodiorum, Norblingorum, Danorum, Norvenorum, Suenorum vel quascumque septentrionalium nationum jugo fidei prædicatione tua subdideris, ad Sedem Hamaburgensem spirituali dominatione possideas, et omnibus successoribus tuis, ad eamdem sedem perpetuo possidendas relinquas. Decernimus quoque tibi et omnibus successoribus tuis . . . usum pallii habendum . . . Age ergo, frater beatissime, opus bonum quod incæpisti, nec desistas donec proficias [for perficias]; funda in locis opportunis ecclesias, consecra presbyteros et per disterminatos terminos ordina episcopos, quorum tu omnium archiepiscopus existas. . . . Data per manas Leonis cancellarii Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Aprili, indictione nona."

DOCUMENT LII.

FACULTY GRANTED TO ADALBERT OF HAMBURG TO APPOINT BISHOPS IN ALL THE NORTH,—GREENLAND.

"Leo [IX.] episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro Adelberto, venerabili archiepiscopo Hammaburgensis ecclesiæ, tibi tuisque successoribus in perpetuum. . . . Apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eumdem prefatum archiepiscopatum vestrum pertinentibus, scilicet omnia quæ vestri antecessores suis laboribus adquisierunt, vel etiam amore æternæ patriæ ibi a Christicolarum fidelibus largita sunt vel largiuntur, cum illis etiam qui hoc tempore ad Christi conversi sunt fidem, protegente Dei gratia, videlicet episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norwechorum, Islant, Scridevinnum, Gronlant et universarum septentrionalium nationum, nec non etiam in illis partibus Sclavorum, quæ sunt a flumine Pene usque ad fluvium Egidore, ita ut sub tua potestate, vel quicquid tuo tuorumque successorum certamine, divina favente gratia, ab errore perfidiæ sive hominum sive locorum ad religionem christianam adquiri potest, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque tenere censemus. Igitur juxta suprascriptum tenorem concedimus tibi, et per te tuis successoribus in perpetuum licentiam ordinandi episcopos infra diocesim seu provinciam vestram vel certe per provincias gentium supradictarum,

Beauvois, Origines et Fondation du plus Ancien Evêché du 56, seq. (Ref. to p. 206.) Nouveau Monde, p. 28, n. 7; Ryd-