The Law of Christian Marriage
p. 375
subsignata, remittatur ad alteram partem quæ vicissim cum parocho vel cum duobus testibus subscribat.
RESP. : Affirmative ad primam partem, negative ad secundam.
II. An ad sponsalium validatem in scriptura sit apponenda data, seu adscriptio diei, mensis et anni.
RESP. : Affirmative.
III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta valide contrahenda, ab Ordinario vel a parocho exquirendus et excipiendus sit contrahentium consensus.
RESP. : Affirmative, servatis ad liceitatem quoad reliqua præscriptionibus et instructionibus S. Sedis.
IV. Utrum ad valide et licite matrimoniis adsistendum, ad tramitem Art. VI. decreti, requiratur semper delegatio specialis, an vero sufficiat generalis.
RESP. : Quoad delegationem nihil esse immutatum, excepta necessitate eam faciendi sacerdoti determinato et certo, ac restrictam ad territorium delegantis.
V. An in locis dissitis, ad quæ missionarius singulis mensibus non venit—in quibus tamen, si peteretur, haberi posset, et vel ad eum aut ad alium missionarium, qui sit parochus in sensu decreti, absque gravi incommodo possent accedere sponsi—matrimonia contracta sine missionarii seu parochi præsentia retinenda sint uti valida.
RESP. : Negative.
VI. Utrum ratione momentanei, inopinati et fidelibus prorsus incogniti transitus per aliquem locum, a quo jam a mense missionarius abest, interrumpi dicenda sit illa rerum conditio, de qua in Art. VIII. decreti.
RESP. : Negative.
VII. An et quomodo annuendum sit petitionibus Ordinariorum Sinensium qui ob peculiares illius regionis conditiones postularunt : (1) exemptionem a præscriptionibus decreti in sponsalibus ineundis ; (2) dispensationem a præsentia parochi et quandoque etiam testium, sive in matrimoniis ex dispensatione contrahendis a baptizatis cum non baptizatis, sive in matrimoniis inter Catholicos, qui sub paganorum potestate sunt constituti.
RESP. : Quoad primum negative. Quoad secundum concedendam esse iisdem Ordinariis facultatem dispensandi a forma sub-