The Metaphysics of the School, Vol. II
p. 511
The declaration of the present Proposition will consist in a development of the earlier clauses contained in the first paragraph of
accedat ad similitudinem Dei, qui est ipsum suum esse simplex, necesse est quod forma nihil sit aliud quam divina similitudo participata in rebus. Unde convenienter Aristoteles, de forma loquens, dicit quod est divinum quoddam et appetibile. (bvros γὰρ τινος θείου καὶ ἀγαθοῦ καὶ ἐφεροῦ; Physic. L. i, c. 9, v. m.) 'Similitudo autem, ad unum simplex considerata, diversificari non potest, nisi secundum quod magis et minus similitudo est propinqua vel remota. Quanto autem aliquid propinquius ad divinam similitudinem accedit, (tanto) perfectius est. Unde in formis differentia esse non potest nisi per hoc quod una perfectior existit quam alia; propter quod Aristoteles (Metaphys. 8') definitiones, per quas naturae rerum et formae signantur, assimilat numeris, in quibus species variantur per additionem vel subtractionem unitatis; ut ex hoc detur intelligi quod formarum diversitas diversum gradum perfectionis requirit. Et hoc evidenter apparet naturas rerum speculanti. Inveniet enim, si quis diligenter consideret, gradatim rerum diversitatem compleri. Nam supra inanimata corpora inveniet plantas, et super has irrationabilia animalia, et super haec intellectuales substantias. Et in singulis horum inveniet diversitatem, secundum quod quaedam sunt aliis perfectiora; intantum quod ea quae sunt suprema inferioris generis videntur propinqua superiori generi, et e converso; sicut animalia immobilia sunt similia plantis. Unde et Dionysius (de Divin. Nomin. c. 7) sit quod divina sapientia conjungit fines primorum principiis secundorum. Unde patet quod rerum diversitas exigit quod non sint omnia aequalia, sed sit ordo in rebus et gradus.
'Ex diversitate autem formarum, secundum quas rerum species diversificantur, sequitur et operationum differentia. Cum enim unumquodque agat secundum quod est actu, (quae enim sunt in potentia, secundum quod hujusmodi inveniuntur actionis expertia); est autem unumquodque ens actu per formam; oportet quod operatio rei sequatur formam ipsius. Oportet ergo quod, si sint diversae formae, habeant diversas operationes. Quia vero per propriam actionem res quaelibet ad proprium finem pertingit, necesse est et proprios fines diversificari in rebus, quamvis sit finis ultimus omnibus communis.
'Sequitur etiam ex diversitate formarum diversa habitudo materiae ad res. Cum enim formae diversae sint secundum quod quaedam sunt aliis perfectiores, sunt inter eas aliquae intantum perfectae quod sunt per se subsistentes, et perfecte, ad nihil indigentes materiae fulcimento; quaedam vero per se perfecte subsistere non possunt, sed materiam pro fundamento requirunt, ut sic illud quod subsistit non sit forma tantum nec materia tantum, quae per se non est ens actu, sed compositum ex utroque' (utraque?) 'non autem possent materia et forma ad aliquid unum constituendum convenire, nisi esset aliqua proportio inter ea. Si autem proportionata oportet ea esse,
δ τε γὰρ ἀρισμὸς ἀριθμὸς τις (διαιρετὸς τε γὰρ καὶ εἰς ἀδιαίρετα' οὐ γὰρ ἄπειροι οἱ λόγοι' καὶ ὁ ἀριθμὸς δὲ τοιοῦτος). καὶ ὥσπερ οὐδ' ἀπ' ἀριθμοῦ ἀφαιρεθέτος τινὸς ἡ προστεθέτος, ἐξ ἄν ὁ ἀριθμὸς ἐστιν, οὐκέτι ὁ αὐτὸς ἀριθμὸς ἐστιν ἀλλ' ἔτερος, κὰν τοὺλάχιστον ἀφαιρεθῇ ἡ προστεθῇ, οὕτως οὐδὲ ὁ ἀρισμὸς οὐδὲ τὸ τί ἦν εἶναι οὐκέτι ἐσται, ἀφαιρεθέτος τινὸς ἡ προστεθέτος. Metaph. L. viii (H), c. 3, v. f.
'For definition, too, is a sort of number, (for it is divisible at once and into indivisibles, since definitions are not infinite; and number is of a similar nature). As, then, if you take away from a number any one of the elements of which the number is composed or add aught thereto, it is no longer the same, but a different number, even though the smallest subtraction or addition be made; so, in like manner, neither the definition nor the essence will remain any longer, if any subtraction or addition is made.'