The Metaphysics of the School, Vol. I

by Thomas Harper

p. 167

include intellect in their definition of it. In another way, Being is capable of perfecting another, not only according to its specific essence or nature, but also according to the existence which it has in the real order of nature. In such way is the Good perfective; for Good is in things, as the Philosopher remarks .

Tripliciter potest aliquid super alterum addere. Uno modo quod addat aliquam rem, quae sit extra essentiam illius rei cui dicitur addi; sicut album addit super corpus, quia essentia albedinis est praeter essentiam corporis. Alio modo dicitur aliquid addit super alterum per modum contrahendi et determinandi; sicut homo addit aliquid super animal; non quidem ita quod sit in homine alia res quae sit penitus extra essentiam animalis (alias oporteret dicere, quod non totum quod est homo, esset animal, sed animal esset pars hominis); sed animal per hominem contrahitur, quia id quod determinate et actualiter continetur in ratione hominis, implicite et quasi potentialiter continetur in ratione animalis; sicut est de ratione hominis quod habeat animam rationalem, et de ratione animalis est quod habeat animam, non determinando ad rationalem vel non rationalem; ista tamen determinatio ratione cujus homo super animal addere dicitur, in aliqua re fundatur. Tertio modo dicitur aliquid addere super alterum secundum rationem tantum; quando scil. aliquid est de ratione unius quod non est de ratione alterius; quod tamen nihil est in rerum natura, sed in ratione tantum; sive per illud contrahatur cui dicitur addi, sive non. Caecum enim addit aliquid supra hominem, scil. caecitatem, quae non est aliquod ens in natura, sed rationis tantum, secundum quod ens est comprehendens privationes; et per hoc homo contrahitur, non enim omnis homo caecus est; sed cum dicimus talpam caecam, non fit per hoc additum aliqua contractio.

Non autem potest esse quod super ens universale aliquid addat aliquid primo modo; quamvis illo modo possit fieri aliqua additio super aliquod ens particulare; nulla enim res naturae est quae sit extra essentiam entis universalis, quamvis aliqua res sit extra essentiam hujus entis. Secundo autem modo inveniuntur aliqua addere super ens; quia ens contrahitur per decem genera, quorum unumquodque addit aliquid super ens; non aliquod accidens, vel aliquam differentiam quae sit extra essentiam entis, sed determinatum modum essendi, qui fundatur in ipsa essentia rei. Sic autem bonum non addit aliquid super ens; cum bonum dividatur sequaliter in decem genera, ut ens. Et ideo oportet quod vel nihil addat super ens, vel si addat, quod sit in ratione tantum; si enim adderetur aliquid reale, oporteret quod per rationem boni contraheretur ens ad aliquod speciale genus. Cum autem ens sit id quod primo cadit in conceptione mentis, ut dicit Avicenna; oportet quod omne illud nomen vel sit synonymum enti, quod de hono dici non potest, cum non nugatoris dicatur ens bonum; vel addat aliquid ad minus secundum rationem. Et sic oportet quod bonum, ex quo non contrahit ens, addat aliquid super ens, quod sit rationis tantum. Id autem quod est rationis tantum, non potest esse nisi duplex. Omnis enim positio absoluta aliquid in rerum natura existens significat.

Sic ergo supra ens, quod est prima conceptio intellectus, unum addit id quod est rationis tantum, scil. negationem; dicitur enim unum quasi ens indivisum. Sed terms et bonum positive dicuntur. Unde non possunt addere nisi relationem quae sit rationis tantum. Illa autem relatio secundum Philosophum dicitur esse rationis tantum, secundum quam dicitur referri id quod non dependet ad id ad quod refertur; sed e converso, cum ipsa relatio quaedam dependentia sit. Sicut patet in scientia et scibili, sensu et sensibili. Scientia enim dependet a scibili, sed non e converso. Unde relatio qua scientia refertur ad scibile est realis; relatio vero qua scibile refertur ad