The Metaphysics of the School, Vol. I

by Thomas Harper

p. 296

sensitive, nature, naturally capable of being submitted to the formal concept of Universality; neither unity nor plurality of any sort enters into the concept, because either the one or the other may befall it. But this nature has another unity, conferred upon it by the intellect, in which all the Supposits' (or Substances) 'unite together. Hence the Unity' (Universal), 'created by the intellect in such nature, is based on the Unity to be found in the Entity itself that is subjected to this' (conceptual) 'Unity'.'

II. These two passages of St. Thomas suggest the second question that has been proposed, and, in great measure, contain the answer to it. The question has regard to the principal points of difference between formal and universal Unity. All Unity essentially

'Unde sciendum est, quod aliquando est unitas a parte naturae subtractae intentioni universalis praeter istam quam facit intellectus, aliquando autem non, natura autem non.' (Nota ad calcem, 'fortasse redundant haec verba.') 'Natura enim quae est subtracta intentioni universalitatis, sicut natura animalis, tripliciter considerari potest. Uno modo absolute et secundum se; et sic, nihil sibi convenit, nisi quod est de intellectu ejus. Ut, puta, de intellectu animalis est corpus animatum sensibile; nihil enim aliud sibi attribui potest secundum hanc considerationem nisi falso, ut album, vel musicum, vel aliquid hujusmodi. Alio modo potest considerari haec natura prout est recepta in aliquo singulari sui generis. Et adhuc inerit sibi ratio quae de intellectu ejus est absolute. Animal enim, quod est Socrates, est substantia animata sensibilis. Sed si recipiatur in pluribus, necessario et natura ipsa et intellectus suus multiplicabitur. Socrates enim et Plato sunt duo animalis et duae substantiae animatae sensibiles. Unde, licet in natura animalis non sit unitas vel pluralitas, secundum quod est nata recipi in pluribus inferioribus, cum possit in uno recipi et in pluribus; est tamen in ipsa natura absoluta accepta, secundum quod non est in inferioribus considerata, quaedam unitas; cum definitio ejus sit una, et nomen suum, ut patet. Tertio modo potest considerari haec natura prout est in anima. Et quia omne quod est in anima est abstractum ab omni divisione et diversitate materiali, attribuitur isti naturae, ratione uniformitatis quam habet ad omnia, ratio universalis quod est unum in multis. Unde sic non multiplicatur haec natura in suis inferioribus; immo plures homines sunt unus homo et unum animal, participando genus et speciem; hoc enim modo convenit talibus naturis secundum rationem generis et speciei. In istis igitur est duplex unitas; una, scil. in natura absoluta; quae natura convenit singulis suppositis. Sed haec unitas non descendit ab ipsa natura ad sua supposita. Sicut de natura animalis absoluta est substantia animata sensibilis, ut dictum est. Sed hoc non dicit totam naturam ejus absolutam, sed aliquid ejus. In natura enim sua absoluta est, quod possit subeterni intentioni universalitatis; quia solum natura absoluta hoc potest, et etiam omnis natura absoluta. Comprehendendo ergo totam naturam ejus absolute, dicendo naturam animalis absolutam esse substantiam sensibilem aptam natam subeterni intentioni universalitatis, non est de intellectu ejus unitas aliqua, nec etiam pluralitas; quia utrumque potest sibi accidere. Alia est autem unitas naturae, quam habet ab intellectu, in quam omnia supposita conveniunt. Ideo unitas, quam facit intellectus in tali natura, fundatur super unitatem in re inventam, quae una est illa unitate.' Opusc. XLII (aliter XXXIX), De natura Generis, c. 7.