The Metaphysics of the School, Vol. I

by Thomas Harper

p. 545

former is against the will; the latter, in accordance with the will. . . . Thirdly, in that sin is in action; punishment, in enduring .'

In the above quotation, the Angelic Doctor establishes the following Propositions. i. Sin and punishment, in the proper and primary signification of this latter term, are Evils to which the rational creature alone is subject. The reason is, that every other creature is absolutely determined in its nature to some

'Natura rationalis vel intellectualis quodam speciali modo se habet ad bonum et malum prae aliis creaturis. Quia quaelibet alia creatura naturaliter ordinatur in aliquod particulare bonum; intellectualis autem natura sola apprehendit ipsam rationem boni communem per intellectum, et in bonum commune movetur per appetitum voluntatis. Et ideo malum rationalis creaturae speciali quadam divisione dividitur per culpam et poenam; . . . quia scil. de ratione culpae est quod sit secundum voluntatem, de ratione autem poenae est quod sit contra voluntatem. Voluntas autem in sola natura intellectuali invenitur. Horum autem duorum distinctio sic potest accipi. Cum enim malum opponatur bono, necesse est quod secundum divisionem boni dividatur malum. Bonum autem quandam perfectionem designat. Perfectio autem est duplex; scil. prima quae est forma vel habitus; et secunda, quae est operatio. Ad perfectionem autem primam, cujus usus est operatio, potest reduci omne illud quo utimur operando. Unde et e converso, duplex malum invenitur; unum quidem in ipso agente, secundum quod privatur vel forma, vel habitu, vel quocunque quod necessarium sit ad operandum, sicut caecitas vel curvitas tibiae quoddam malum est. Aliud vero malum est in ipso actu deficiente, sicut si dicamus claudicationem esse aliquod malum. Sicut autem in aliis contingit haec duo reperiri, ita et in natura intellectuali quae per voluntatem operatur, in qua manifestum est quod inordinata actio voluntatis habet rationem culpae. Ex hoc enim aliquis vituperatur et culpabilis redditur, quod inordinatam actionem voluntarie operatur. Est autem et in creatura intellectuali invenire malum secundum privationem formae, aut habitus, aut cujuscunque alterius quod posset esse necessarium ad bene operandum, sive pertineat ad animam, sive ad corpus, sive ad res exteriores; et tale malum, secundum fidei catholicae sententiam, necesse est quod poena dicatur. Sunt enim tria de ratione poenae. Quorum unum est, quod habet respectum ad culpam. Dicitur enim proprie aliquis puniri, quando patitur malum pro aliquo quod commisit. Habet autem hoc traditio fidei, quod nullum nocumentum creatura potuisset incurrere, neque quantum ad animam, neque quantum ad corpus, neque quantum ad aliqua exteriora, nisi peccato praecedente vel in persona vel saltem in natura. Et sic sequitur quod omnis talis boni privatio, quo uti quis potest ad bene operandum, in hominibus poena dicatur; et pari ratione in Angelis. Et sic omne malum rationalis creaturae vel sub culpa vel sub poena continetur. Secundum vero quod pertinet ad rationem poenae est quod voluntati repugnet. Voluntas enim uniuscujusque inclinationem habet in proprium bonum; unde privari proprio bono, voluntati repugnat. . . . Sic ergo tripliciter poena et culpa differunt. Primo quidem, quia culpa est malum ipsius actionis, poena autem est malum agentis. Sed haec duo mala aliter ordinantur in naturalibus et voluntariis. Nam in naturalibus ex malo agentis sequitur malum actionis, sicut ex tibia curva sequitur claudicatio; in voluntariis autem, e converso, ex malo actionis, quod est culpa, sequitur malum agentis, quod est poena, divina providentia culpam per poenam ordinante. Secundo modo differt poena a culpa per hoc quod est secundum voluntatem et contra voluntatem esse. . . . Tertio vero per hoc quod culpa est in agendo, poena vero in patiendo.' De Ma., Q. 1, a. 4, o.