A Handbook of Moral Theology, Vol. II: Sin and the Means of Grace
by Antony Koch
p. 105
Justification, therefore, presupposes a rational creature endowed with free-will and voluntarily subjecting itself to God. This movement of the will towards God takes place by faith, which turns the soul away from sin and directs it towards God.
Because concupiscence remains in the soul even
ut voluntarie et non coacte agamus. Non divino igitur auxilio aliquis cogitur ad recte agendum.
3 Conc. Trident., Sess. VI, can. 4: "Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire, si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere, anathema sit." (Denzinger-Bannwart, n. 814).
4 St. Thomas, Summa Theol., 1a 2ae, qu. 113, art. 4: "Motus liberi arbitrii requiritur ad iustificationem impii, secundum quod mens hominis movetur a Deo. Deus autem movet animam hominis convertendo eam ad seipsum (Ps. LXXXIV, 7). Et ideo ad iustificationem impii requiritur motus mentis, quo convertitur in Deum. Prima autem conversio in Deum fit per fidem (Hebr. XI, 6). Et ideo motus fidei requiritur ad iustificationem impii."
5 St. Thomas, Summa Theol., 1a 2ae, qu. 113, art. 5: "Iustificatio impii est quidam motus, quo humana mens movetur a Deo a statu peccati in statum iustitiae. Oportet igitur, quod humana mens se habeat ad utrumque extremorum secundum motum liberi arbitrii, sicut se habet corpus localiter motum ab aliquo movente ad duos terminos motus. Manifestum est autem, in motu locali corporum, quod corpus motum
recedit a termino a quo et accedit ad terminum ad quem. Unde oportet, quod mens humana, dum iustificatur, per motum liberi arbitrii recedat a peccato et accedat ad iustitiam. Recessus autem et accessus in motu liberi arbitrii accipitur secundum detestationem et desiderium. . . . Oportet igitur, quod in iustificatione impii sit motus liberi arbitrii duplex: unus, quo per desiderium tendat in Dei iustitiam, et alius, quo detestetur peccatum."—Ibid., art. 6: "Quattuor enumerantur, quae requiruntur ad iustificationem impii, scilicet gratiae infusio, motus liberi arbitrii in Deum per fidem et motus liberi arbitrii in peccatum et remissio culpae."—Ibid., art. 7: "Tota iustificatio impii originaliter consistit in gratiae infusione. Per eam enim et liberum arbitrium movetur et culpa remittitur."—Conc. Trid., Sess. VI, cap. 6: "Illum [Deum] tamquam omnis iustitiae fontem diligere incipiunt [peccatores], ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem."—Cap. 7: "Hanc dispositionem seu praeparationem iustificatio ipsa consequitur, quae non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex iniusto fit iustus, et ex inimico amicus, ut sit haeres secundum spem vitae aeternae (Tit. iii, 7)." (Denzinger-Bannwart, n. 798, 799).