A Handbook of Moral Theology, Vol. II: Sin and the Means of Grace
by Antony Koch
p. 34
which will sooner or later precipitate him into mortal sin and rob his soul of sanctifying grace. It is in this sense that the Scholastics say that venial sin disposes the soul to mortal sin.
6 Cfr. Ecclus. XIX, 1; Luke XVI, 10.—St. Augustine, Tract. in Ioa., 12, n. 14: "Minuta plura peccata si neglegantur, occidunt. Minutae sunt guttae, quae flumina implent, minuta sunt grana arenae, sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens, paulatim per sentinam intrat, sed diu intrando et non exhauriendo mergit navim. Quid est autem exhaurire nisi bonis operibus agere, ne obruant peccata, gemendo, ieiunando, tribuendo, ignoscendo?" (Migne, P. L., XXXV, 1492).—IDEM, Serm., 56, c. 9, n. 12: "Ista omnia, si colligantur contra nos, num ideo non premunt, quia minuta sunt? Quid interest, utrum te plumbum premat an arena? Plumbum una massa est, arena minuta grana sunt, sed copia te premunt. Minuta sunt peccata. Non vides de guttis minutis flumina impleri et fundos trahi? Minuta sunt, sed multa sunt." (P. L., XXXVIII, 383).—IDEM, Serm., 58, c. 9, n. 10: "Dimittantur peccata, dimittantur praeterita, cessent futura. Sed non potes hic vivere sine ipsis, vel minora vel minuta sint, vel levia sint. Sed ipsa levia et minuta non contemnantur. De minutis guttis flumina implentur. Non contemnantur vel minora. Per angustas rimulas navis insudat aqua, impletur sentina, et si contemnatur sentina, mergitur navis." (P. L., XXXVIII, 398).—Pseudo-Augustine, Append. Serm., 292 (al. 244 de tempore), n. 6: "Noli despicere peccata tua, quia parva sunt, sed time, quia plura sunt. Nam et pluviarum guttae minutae sunt, sed flumina implent et moles trahunt et arbores cum suis radicibus tollunt." (P. L., XXXIX, 2999).—St. Gregory the Great, Moral., 1. 10, c. 11, n. 21: "Ex vanitate ad iniquitatem ducimur." (P. L., LXXV, 933).—St. Thomas, Summa Theol., 12 ae, q. 88, art. 3: "Peccatum veniale potest disponere per quandam consequentiam ad peccatum, quod est mortale ex parte agentis. Augmentata enim dispositione vel habitu per actus peccatorum venialium intantum potest libido peccandi crescere, quod ille, qui peccat, finem suum constituet in peccato veniali. Nam unicuique habenti habitum, inquantum huiusmodi, finis est operatio secundum habitum, et sic multoties peccando venialiter disponetur ad peccatum mortale."—IDEM, ibid., art. 4: "Non omnia peccata venialia de mundo possunt habere tantum de reatu, quantum unum peccatum mortale. . . . Si vero intellegatur, quod multa peccata venialia faciunt unum mortale dispositive, sic verum est . . . secundum duos modos dispositionis, quibus peccatum veniale disponit ad mortale."—IDEM, ibid., 2a ae, q. 186, art. 9: "Peccatum veniale est dispositio ad mortale, inquantum impedit ea, quibus aliquis disponitur ad observanda principalia praecepta legis Christi, quae sunt praecepta caritatis."—Cfr. J. P. Gury, Comp. Theol. Mor., Vol. 1, n. 153: "Peccata venialia quantumvis multiplicata per se et ratione multiplicationis nunquam in mortale