Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 118

circa annum 7 —8 aetatis puerorum et puellarum parochi officium omnino est, illis necessariam instructionem, postea complendam et perfectius evolvendam, dare, qua ad confessionem et S. Communionem praeparentur. Ceterum confessarius ante tempus a parocho constitutum puerum, quem repererit satis instructum, ad privatam Communionem poterit admittere. — Quam primum autem constat, agi in percipienda S Eucharistia etiam quoad pueros de lege divina, nulla valebit dispensatio; sed ante commune tempus, immo etiam ante annum aetatis septimum, si in periculum mortis pueri inciderint, sacris sacramentis tum extremae unctionis tum confessionis et S Eucharistiae post brevem instructionem et praeparationem summe necessariam donari debent. Nam si usum rationis habent, tenentur aliquando S. Eucharistiam sumere ex lege divina; quare qui antea nondum sumpserant, saltem ante mortem in eius periculo 1. Insuper qui usum rationis adepti sunt, possunt peccare, idque etiam graviter; quodsi si acciderit, confiteri et sacramentaliter absolvi ex lege divina debent: crudelissimum autem esset, eos sacramentis moribundorum et S Viatico non munitos sinere vita fungi.*

Id nunc clare praecipitur can. 854, quo non solum divina sed et eccle. siastica lege statuitur:

«§ 2. In periculo mortis, ut S Eucharistia pueris ministrari possit ac debeat, satis est, ut sciant Corpus Christi a communi cibo discernere illudque reverenter adorare [etsi forte formalem fidei actum in veritates necessitate medii credendas elicere nondum valeant]. § 3. Extra mortis periculum plenior cognitio doctrinae christianae et accuratior praeparatio merito exigitur, ea scl. [satis exigua], qua ipsi fidei saltem mysteria necessaria necessitate medii ad salutem pro suo captu pericipiant, et devote pro suae aetatis modulo ad SS. Eucharistiam accedant [id quod sane saepe iam ante septimum aetatis annum obtinere potest]. § 4. De sufficienti puerorum dispositione ad primam communionem iudicium esto sacerdoti a confessionibus eorumque parentibus aut iis, qui loco parentum sunt.» § 5. Parocho imponitur obligatio curandi, ut nemo ante adeptum usum rationis, omnes vero postea communicent.