Neo-Confessarius
p. 315
cenda alia. Si nihil impetretur, morte instante dicatur: «Migrandum est; elige, quod vis: aut poenitere hic ad momentum, aut in aeternum ardere.» Si omnia nihil proficiant, putant quidem aliqui ad terrorem aliorum dicendum: «Si aliud non vis, abi maledicte in ignem aeternum»; at consultius est, ingeminare pia suspiria contritionis et amoris, ut vel in ultimo articulo non desertus possit respicere.
QUAESTIO II.
Quomodo agendum cum peccatore volente differre poenitentiam.
207. Resp. Cum eo, qui vult differre poenitentiam in finem vitae aut annos senectutis, sic procedi potest: 1. Monemur Eccli 5, 8 sq: «Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.» Monet nos Christus Mt 25, 13: «Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam»; et Apostolus Hebr 9, 27: «Statutum est hominibus semel mori.» Mors certa, hora incerta, locus, modus incertus. Maior pars hominum ante quinquagesimum annum in aeternitatem abripitur. Quid, si hodiernus, quid, si crastinus dies ultimus tibi foret? Omni die, omni hora mori potes. Si scires, uni ex cibis pluribus tibi appositis admixtum esse venenum, quam cautus esses; uni horae inest mors tua, et ita securum te putas?
2. Deus, qui poenitenti veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit. Angelo peccanti moram poenitendi non concessit; Adamum post commissum peccatum paradiso mox expulit. Benignus est in tolerando, sed et iustus in puniendo. Exspectat quidem saepe ad tempus, sed ad tempus ab ipso praedefinitum; intra quod nisi peccator se convertat, actum est de eius salute.
3. A momento, quo esse incepisti, coepisti mori: statuit Deus singulis numero certo annos, dies, horas, momenta; quo diutius vixisti, eo propinquior es morti, eo plus debes Deo, quod tam diu te toleraverit, eo gravius inde iudicaberis.