Patrologia Graeca 100
203-204
machos scripsisse Antirrheticos, nemo post Sirmondianam ipsorum editionem nescit : verumtamen hi nihil ngstris, præter titulum et argumentum, simile habent.
IV. Cæterum ante Antirrheticos, Apologeticum majorem scripserat in exsilii pariter quiete Nicephorus, opus grande ac spissum, eruditione plurima, declamatione, invectione, egressionibus etiam variis et episodiis figuratum atque redundans. Sylus auctoris acer, tum hic tum in Antirrheticis, adversariorum latera et præsertim Copronymi alte confodiens, quorum nullum vitium non acerbo conviciorum sale perfundit. Contendit enim eos, præter morum turpitudinem graphice descriptam, modo esse Phantasiastas aut Monophysitas et Acephalos, modo Arianos aut Manichæos vel Judæos, Christi ac B. Mariæ infensissimos hostes, ethnicos, Antichristos, diaboli filios : passim denique stolidos, ebriosos, ac belluas appellat. Quanquam reapse ad Copronymum quod attinet nihil par fecidiati, sævitiæ, impietatique ejus dici potuit. Hæc narro; non quia id tam vehemens et præfractum invectionum genus indoli meæ placeat; sed ut rem prout se habet exponam : nam nec sancti Hieronymi ardentiores invectiones imitari vulgo solemus. Cæteroqui zelus, honor Christi aut virtutis offensus, solemnia scandala, impiorum triumphus, honorum oppressiones, religionis ruina, sic interdum sanctorum animos inflammant, ut ii præsertim qui eloquentiæ impetu valent, querelis et vituperationibus sine modo frena relaxent. Jam hic Apologeticus in priore sui parte, fidei orthodoxæ descriptionem continet, et quantopere Christiani ab idololatriæ crimine absint demonstrat. Deinde in media quodammodo parte complura recitat sacrorum Bibliorum testimonia, ut ostendat idololatriam a Christo prorsus fuisse destructam, ita ut illius Ecclesia morbo hoc laborare non possit, secus ac Χριστιανοxατήγοροι hæretici calumniabantur. Tum et alia scribuntur plurima, quæ ferme a capitulo 65 ordiuntur, de ritibus variis, figuris, tabernaculo, arca, præcipueque de Cherubinorum positis in ea formi, et de Salomonico templo ejusque sacris emblematibus aut ornamentis dicitur : quæ omnia sacri cultus genera, ad sacrarum imaginum suadendam venerationem auctor trahit. Tum multis hujusmodi disputatis, præscriptionem denique octingentorum annorum arripit, ab Ecclesiæ primordiis usque ad ætatem suam; ut hinc concludat, honorem sacris imaginibus absque sacræ antiquitatis accusatione negari non posse. Jamvero cum a Nicephori temporibus usque ad nostra plus quam mille anni decurrerint, perseverante interim apud Catholicos sacrarum imaginum veneratione, sequitur ut præscriptio multo adhuc longævior nobis faveat adversus hodiernos occidentalium regionum Iconomachos, qui a damnato illo errore nondum discedunt. Atque hi utinam, præter Nicephorum, legant docili animo magni Augustini loces classicos circa honorem SS. martyrum De C. D. lib. xix, cap. ult., necnon eumdem Contra Faustum Manich. lib. xx, 21 !
V. Age vero, quinam meus in hoc edendo Nicephoro labor fuerit, ii facile æstimabunt, qui plures eruditos saxum id versare molitos sciunt, sed defatigatione aut impensis deterritos abstitisse. Nam præter Bandurium, Turrianus etiam, Crusius, Combefisius, atque, ut audio, Allatius, de editione hac cogitarunt; et Petavius ipse nonnisi breve fragmentum protulit. Certe ad Latinam translationem quod attinet, quam diversis temporibus inter varias occupationes, et modo in urbe, modo peregrinans, scriptitavi, res quidem per se molesta et prolixa tædium ingerebat : perstiti tamen, quanquam multis locis propter theologicam Græcæ scholæ locutionem, aliasque salebras, non raro æstuabam, neque me semper rem feliciter gessisse autumo. Sane Nicephori stilum Photius, cod. 65, in primis laudat : Καλλιλεξία τε καὶ συνθήκη λόγου κεχρημένος, οἰα ἀν χρήσαιτο ὁ ῥητορικὸς ὡς ἀληθῶς καὶ τέλειος ἀνήρ : Ea verborum venustate et orationis compositione utitur, qualem adhiberet perfectus omnino orator. Profecto purus est hellenismus Nicephori, artificiosa et ornata elucutio, non tamen Attici generis sed Asiani; imo non semel ut nihil quidem videtur taulologia peccans vel saltem perisologia : nam sententiam semel dictam, alia mox ratione replicat, multimodis commutat et versat : et quod alii uno commate clauderent, is integro interdum periodi ambitu expandit; quodque antea dixerat, multis deinde interpositis in scenam denuo reducit. Aliquando etiam vel nimia ingenii ubertate, vel anagogico mysticove sensu abreptus, ita per sacra Biblia vagatur, ut pene devius extra suum propositum deerrare videatur. Cæterum Nicephori dictio nobilis est, ut dixi, suavis, rotunda, et quasi pompatica, cujusmodi decebat hominem, omni, ut ait Ignatius biographus, disciplinarum genere a pueritia excultum, scribendis plurimis diu exercitum, otio etiam abundantem, et librorum optimorum supellectile laute instructum. Postremo non meum sed Bandurii judicium ponam, in conspectu cogitatæ suæ editionis ita loquens. Quanti æstimanda sint isthæc opera, et si res ipsa per se loquatur, paucis tamen recensere ne pigeat... (b)
VI. Jam (c) horum Nicephori operum fructus paulo adhuc numerosiores recenseri queunt. Nam primo insunt testimonia dogmatica de fidei indubiæ necessitate, de sacratissima Eucharistia, de auctoritate peremptoria concilii œcumenici, de Romanæ Ecclesiæ primatur, de virginitatis honore, de angelis multa, et de aliis (d); ne quid dicam de invocatione sanctorum, quæ toto operis argumento commendatur. Sunt etiam
(b) Quæ hic resecavimus lege supra cel. 17. Ebit.
(c) Inter S. Nicephori laudatores excellit Theodorus Studita, quem nos feliciter hoc eodem volumine simul edimus. Fuit enim æqualis ejus ac familiaris, et ærumnarum pro orthodoxia exantlatarum socius, et biennio ante illum demortuus. Legantur apud Sirmondum epistolæ Studitæ ad Ni-
cephorum, atque alia de eodem Nicephoro dicta honorifica.
(d) Sic ex. gr. in Apol. majore cap. 26, innuit Nicephorus pictorum antimensiorum usum (qui adhuc in Græca Ecclesia perseverat) quorum unum enim ego aspexerim, ejus descriptionem hic non subtraham : e. Liuteolum in cujus medio crux, su-