Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

11-12

Contii, primum edito Paris. 1573. 4. (a) quem LXX Interpretibus (b) nimium tribuere, in expurgatorio Indice notat Jo. Maria Brasichellanus. Latine itidem, interprete Joach. Camerario, una cum ejus commentariis et diss. de synodo Nicæna, Basil. 1561, fol.; Lips. 1573. 4., apud Vœrelin, et apud Jo. Steinmannum 1585. 4. Camerarii narratio de synodo Nicæna prodierat Lipsicæ ex officina Jac. Barwald 1543, 8; rec. ibidem 1546, 1552, 1560, 8, ex offic. Valentini Papæ. Versio sine commentariis Basil. 1569, 8, ante historiam quam vulgo vocant Miscellam. Græce in Thesauro temporum Josephi Scaligeri. Lugd. Bat. 1606, p. 305, et 1658, p. 501, fol. Græce et Latine, cum Jac. Goari notis, ad calcem Georgii Syneelli. Paris. 1652, fol. [et Venet. tom. V. a 1729.] inter scriptores hist. Byz. Imperatorum et patriarcharum quorumdam postremorum nomina a scriptore juniore adjecta esse, tum in Nicephori Græcis, tum in Latinis Anastasii codicibus docet Seldenus II, 4, De syneditis, pag. 106 sq., et Hanckius De scriptoribus Byz., pag. 245. Valentiniani quoque genealogiam in codicibus quibusdam desiderari, notat Jo. Pearsonius in Vindiciis epistolarum S. Ignatii. Vicissim in aliis mss. diversæ continuationes reperiuntur jam ad Constantinum Ducam, qui a. C. 1067 obiit, jam ulterius etiam, usque ad a. C. 1180. Conf. notam f.]

3. Ex Nicephori CPol., Antirrheticis tribus adversus Mamonam et Iconomachos opuscula quatuor Latine ex Turriani versione vulgavit H. Canisius tom. IV Antiq. lect. (d); sed passim infeliciter, cum non conjungenda hinc inde connecta. Recusa sunt tom. XIV Bibl. Patrum, edit. Lugd. pag. 89-98, Colon. 1618, tom. IX, et parte altera tomi IV, Paris. [1624] 1654. Ex libro it et in duo Fragmenta ejus quibus Asterii Amaseni dicta vindicantur, Græce et Lat. dedit Combefisius, Auctar. novo Bibl. Patrum, tom. I, p. 267-280, Paris. 1648. Integrum opus, nec levi damno Christianæ rei ac litterariæ (judice Combefisio) delitescens habetur Græce in Bibl. regis Galliæ sub nomine Theodori Grapti, quo titulo deceptus Nicephorus Gregoras cum aliis Graptum pro auctore libri habuit. [V. confectorem Cat. codd. Parisin. II, p. 476.] Sed in bibl. Collertina ejusdem antiquitatis codex, teste Boivinio, recte id tribuit Nicephoro CPolitano. Vide Jo. Boivinum ad Gregoram pag. 783 seq. Aóγου γ' caput 51, laudat Allatius, p. 159, contra Hottinger. Ex libro II, Fragmentum de sex synodis Græce et Lat. edidit Combefisius, tom. II Auctar. novi Bibl. Patrum, Paris. 1648, p. 603-610, recusum Latine in Bibl. Patrum Lugd. tom. XIV, p. 97. Habeo, inquit in Bibl. concionatoria, an. 1662 idem Combefisius, quæ justum volumen impleant, nec tamen integra, dilapsis quandoque foliis: — expleat forte Petri Seguierii, Franciæ cancellarii, spissus satis charta bombycina codeæ. Alia offerebat Allatius, etc. Confer Combefisii Origines CPolitanas, pag. 184, qui pag. 159 seq. Græce et Latine ex Vita Nicephori a Theodoro Grapto scripta ediditipsius Disputationem de imaginibus cum Leone Armeno imp. Paris. 1664, 4. Fabr. In Bibl. Paris. quondam Regia sunt secundum Catal. codd. 2 Antirrhetica adversus Mamonam (e) et Eusebium atque Epiphanidem in tribus codd. 909-911 in quorum ultimo est quoque Nic. testimoniorum antirrheticis subjunctorum Proœnium, et Censura sive Explicatio testimoniorum, adversus sacras imagines parum perite allatorum. Insuper in tribus illis codd. sunt Niceph. pro irreprehensibili et pura Christianorum fide capp. octoginta tria. — In Bibl. Coisliniana, cod. 93 continet Nicephori libros pro fide orthodoxa adversus Iconomachorum falsas criminationes et perversa dogmata. Horum librorum ineditorum conspectum vulgavit Ans. Bandurius. Quare Montfaucon. in B. Coisl. p. 143 seq. librorum tantum nomina et initia, ut in illo codice jacent, repræsentavit, idemque animadvertit, quædam, interdum abscisis aut transpositis foliis, mutila esse et perplexa, sed restitui posse ex uno codice Regio; et vicissim quædam in Regio manca ex Coisliniano posse resarciri. — In cod. 115, 120 et 259. fol. 57, sunt in Anastasii Quæstionibus et Responsionibus, etc., tum in cod. 122 in Niconis Collectaneis, in cod. 193, fol. 40 verso ex Nicephoro quoque loca desumpta (Montfauc. p. 188, 193, 197 seq., p. 245 et 505). — In Bibl. Bodleiana, in cod. 2877, n. 37, Niceph. Disput. cum Leone imper., de venerandis imaginibus. — Dublini in bibl. collegii S. Trinit., in cod. 277, n. 35 (ut verbis utar auctoris Cat. codd. Angl. et Hildern. vol. II, part. ii, p. 24), Nicephori CP. vel potius Fragm. hæres. p. 6, Elxovopáχων, etc. nondum edit. — Magnus Crusius promiserat edition. Epitomes librorum Antirrheticorum Nicephori CPolitani adversus Iconomachos; sed a promissis non stetit. V. quæ scripsi in Introd. in Hist. L. Gr. II, 1, pag. 454 seq. Hard.

4. Stichometriam librorum sacrorum, chronographiæ subjici solitam, Græce una cum versione Latina Anastasii habes in operibus posthumis Petri Pithæi, Paris. 1609, 4, pag. 14 seq. Iude eam recudi curavit in Criticis sacris Anglis (apud Batavos et Francofurii recusis) Joannes Pearsonus. Emendatiorem e codice ms. Bibl. Coislinianæ Montfauconus, p. 204. Nicephori esse negat idem vir doctissimus in Vindiciis Ignatii, part. 1, pag. 55 seq., et sane videtur Nicephoro antiquior esse: libros enim recenset eodem ordine, quo in calce Synopseos Athanasianæ leguntur, etsi ibi in editis στίχων enumeratio est omissa. Chronographiæ Nicephori ms. codex Græcus cum subjecta stichometria, sed quam Camerarius omisit, exstat lenæ, ut alias bibliothecas Galliæ, Angliæ, Italiæ præteream (f). Alias στιχομετρίας et indiculos librorum sacrorum e n ss. codicibus vulgavere Cotelerius, Carus, Jo. Morinus, Rich. Simon, Laurentius Zaccagnius et

(a) Tum in Bibl. P. P. maxima Lugd., tom. XIV, p. 72, et in Ant. Contii opp. Neapoli 1755, fol., pag. 72. HARD.

(b) Conf. r Rich. Simonis Bibliothecam, tom. II, pag. 470. Errores quosdam Nicephori chronologicos notat Jo. Garnerius, præf. ad Liberatum.

(d) R. c. cura et cum animadverss. Basnage, vol. II,

part. ii, Amstel. 1725. fol. Conf. Baumgarten, Nachricht: von e. Hall. Biblioth., tom. VI, p. 261. HARD.

(e) Sie appellatus est Constantinus Copronymus, quod Iconomachi studerent ei magis quam Deo placere, atque ita se Dei quasi rivalem constitueret, ut ait confector catal. codd. Paris. II, p. 176. HARD.

(f) In cod. Reg. Matrit. 121, est Niceph. Chro-