Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

247-248

initio, et invisibilis, intangibilis, absque ulla figura, A et quæcunque alia in Verbo contemplamur? præserim quia hæc invicem subsequuntur: nam quod est incircumscriptum, idem est invisibile; quod invisibile, idem infinitum; hoc autem incomprehensibile etiam est. Tum quod est impassibile, idem incorruptibile; quod incorruptibile, idem immortale; quod immortale, sempiternum quoque est, ideoque fine carens. Sic itaque se habebit etiam caro, ut tanquam congenita Verbo et substantialiter compacta, atque omnes proprietates adepta, ex quibus Verbi substantia dignoscitur, etiam consubstantialis illi evadat. Iuno, si nos oportet rationabilius, vobiscum congredientes, dicere, quoniam caro, ex sententia vestra, consubstantialis Verbo data est, Verbum autem Patri est consubstantiale, Sed et illud addam, aliter etiam Mamonæ nostri sermonem in extremam desinere impiestatem: certe in quantam irreligionem abripiat, hinc noscemus. Namque hi sicut eirca incarnationem in ipsa rei-summa aberrant, ita etiam in doctrina de ipso Deo offendentes, capitalis criminis rei suismet capti laqueis incautissime deprehendentur. Etenim italione quodammodo relationes alternare in utraque re cernuntur.

21. Nam sicut in incarnatione copulantur naturæ ad hypostasim, ita discernuntur in Trinitate C hypostases propter personales proprietates. Vicissim copulantur in Trinitate hypostases, ob eamdem in his naturani; discernuntur autem naturæ in incarnatione, propter substantiæ differentiam, factæ individuæ. Sicut ergo hi non assignant peculiares naturarum in incarnatione proprietates, quæ illas ab heterogeneis secernant, ita ne in Trinitate quidem distinctas omnino exhibebunt hypostaseon notas, quæ ipsas hypostases in una cademque substantia spectatas inter se distinguunt. Atque ut illic de hypostasi, ita hic de natura rixabuntur: siquidem proprietatum spud ipsos non videtur fleri distinctio. Quid ergo ad hæc dicimus? Nempe quod si juxta illorum propositiones, propter uniquem cum Verbo, oportet carnem esse incircumscriptam; necesse est e contrario, quoniam oppositam rationem res incarnationis habent, idem consequi flagitium, sicut sermo noster decurrens demonstrabit. Nam si Pater est ingenitus, Filius autem genitus; erit propter unam eamdemque naturam, secundum quam indifferentia et æqualitas in ambobus spectatur, erit, inquam, Pater quoque genitus, vel alioqui Filius ingenitus; idemque sermo de Spiritu etiam sancto valebit. Hoc autem quid dici potest scelestius et irreligiosius? Sed Jam adeo absurdis omissis, ad reliquas sermonis partes pergamus.

33 22. Prosequitur ergo Mamonas: Queniam

xa'. 'II μὲν γὰρ ἐνοῦγται ἐπὶ τῆς οἰκονομίας αἰ φύσεις πρὸς τὴν ὑπόστασιν, ταύτῃ διακέκρινται ἐπὶ τῆς θεολογίας αἰ ὑποστάσεις, διὰ τὰς προσωπικὰς ἰδιότητας· ᾗ δὲ ἥνωνται ἐπὶ τῆς θεολογίας αἰ ὑποστάσεις διὰ τὴν φυσικὴν ταυτότητα, ταύτῃ διακέκρινται ἐπὶ τῆς οἰκονομίας, κατὰ τὰς φύσεις διὰ τὰς οὐσιώδεις διαφορὰς ἰδιούμεναι. 'Ωστερ οὔν οὐ διδάστιν ἐκεῖσε τὰ χαρακτηριστικὰ τῶν φύσεων ἰδιώματα, ἄπερ αὐτὰς τῶν ἐτεροφυῶν διίστησιν, οὐδὲ ἐνταῦθα πάντως τὰ ἀφοριστικὰ τῶν ὑποστάσεων παρέξουσι γνωρίσματα, ἄπερ αὐτὰς περὶ τὴν αὐτὴν καὶ μίαν οὐσίαν θεωρουμένας, ἀπ' ἀλλῇλων διακρίνουσι. Καὶ δσα λοιπὸν περὶ τὴν ὑπόστασιν ἐκεῖ, τοσαῦτα καὶ διὰ τὴν φύσιν ἐνταῦθα ζυγομαχήσουσιν, εἴπερ ἰδιότητος παρ' αὐτοῖς οὐχ ὁρᾶται διαστολή. Πρὸς οὔν τί ταῦτά φημι; 'Oti ei κατὰ τὰς ὑποθέσεις αὐτῶν, διὰ τὴν πρὸς τὸν Λόγον ἔνωσιν, ἀπερίγραπτον εἴναι τὴν σάρκα δεῖ, ἀνάγκῃ ἐκ τοῦ ἐναντίου, ἐπειδὴ ἔμπαλιν ἐνταῦθα ἥ ἐπὶ τῆς οἰκονομίας ἔχει, τὰ αὐτὰ περαίνεσθαι ἄθεσμα, ὡς ὁ λόγος ἐφοδεύων παραστήσειεν. Εἰ γὰρ ὁ Πατὴρ ἀγέννητος, ὁ δὲ Υἰὸς γεννητὸς, ἔστω διὰ τὴν μίαν καὶ ταυτὴν φύσιν, καθ' ἤν τὸ ταυτὸν καὶ ἀπαράλλακτον ἐπ' ἀμφοῖν θεωρεῖται, ναὶ ὁ Πατὴρ γεννητὸς, ἤ ὁ Υἰὸς ἀγέννητος· ὁ αὐτὸς δὲ λόγος κρατήσει καὶ περὶ τοῦ ἀγίου Πνεύματος. Τούτων δὲ τί ἂν γένοιτο ἀσεθέστερον ἤ ἄθεώτερον; 'Αλλὰ τῶν οὔτως ἀτόπων ἀφέμενοι, ἐπὶ τὰ ἐξῆς τοῦ λόγου ἵωμεν.

xβ'. 'Επάγει γοῦν· εἰ ἐπειδὴ μετὰ τὴν ἔνωσιν