Patrologia Graeca 100
287-288
differre putant, ha 49 ut ipsa icon quæ divinum A sθai δοξάζουσιν, ή αὐτὴ ἡ εἰκὼν ἡ ἀφομοιουμένη illum sacrumque characterem repræsentat et exprimit, similis cum simili concurrat, flatque propria et connaturalis, utpote consubstantialis. Quæ si ita se habent, oportebit ne motu quidem sensuque iconem carere, sed vim de loco in locum transitivam habere, ut istorum error est; atque omnino et agere et pati quæcunque animatæ rei propria sunt et dignoscuntur; neque jam iconem, sed animatum ac rationale animal esse, ab his credi oportebit; quodque necessario consequitur, divinum quoque Verbum corpore suo spoliari. Quomodo autem hæc in Christum conferentur? Vel quibus viribus pictor propositum suum exsequetur? Haud aliter certe quam pingendi artificio. Ergo opus erit, ut plus quam divinum atque admirabilem pictoriam artem existimentis, vimque attrahendi efficiendique magnete potiorem in tabulis habere: jamque dogmatis instar erit, pictorum artem validiore quam Verbum potentia præditam esse: quatenus hæc quidem carnem ei unitam abstulit, ipsum autem Verbum spoliatum fuit, et Christi hypostasis dissoluta. Nonne hinc videtur passio omnium infirmissima Verbo attribui?
34. Cur hoc illorum, qui Christolyti dicuntur, abominandæ hæreseos absurditati cedat? Unde igitur invictus hic et insuperabilis inimicus Christique oppugnator, hic parvus simul violentusque tyrannus, pictorum, inquam, atque sculptorum ars? Quæ tanta inest huic vis atque efficacia, ut Deum C voleat dotibus suis, haud sane accidentibus et exterioribus, sed insitis et hypostatice copulatis, spoliare ac depopulari, ipsamque hypostasim dissociare? Ergone quod Verbum volens assumpsit, id invitus deposuit? Hac denum quodnam impietatis culmen non superant? Sic enim ars morte ipsa validior comperietur: nam quod mors, quo tempore cruce erecta Christum interfecerunt, non potuit, hoc ars egregie strenuoque patravit. Nullatenus enim Verbum a sanctissima vivificaque carne sua separatum fuit, ne momentaneo quidem illo perherevique tempore, quo pro nobis mortem Christus pertulit, cum ob clementissimam benignamque naturam suam ad inferos quoque perrexit, ut illic carcere clausis spiritibus libertatem D nuntiaret ac largiretur, vinculisque quibus tenebantur resolveret. Quomodo ergo quod mortis viribus non est effectum id pictor patret? et ille qui fortem alligavit , ab infirma adeo vilique arte vicissim fuit alligatus? Profecto sic videbitur ars pictoria atque sculptoria majore quam mors cædendi ac separandi facultate pollere: atque ita nihil omissum quod impietati frenum relaxet.
Sed quid opus est tam vitanda atque abominanda
Matth. xii, 29.
Περὶ Χριστολυτῶν τῶν λεγόντων τὸν Χριστὸν μετὰ τὴν ἐκ νεκρῶν ἀνάστασιν, τὸ ἔμψυχον σῶμα αὐτοῦ κάτω καταλελοπέναι, καὶ γυμνῇ τῇ θεότητι ἀνεληλυθέναι εἰς οὐρανοῦς. De hæreticis Christolytis, qui dicunt Christum in resurrectione corpus suum animatam deseruisse, nudaque cum deitate in cælum reddisse.