Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

315-316

etus conficitur : ideoque et homonymiam cum illo A ἵσμεν γὰρ αὐτὸν ἀνείδεον· καὶ ἄσχετον καὶ ἄσχημάτιστον, ἀλλὰ πρὸς τὸ τοῦ Λόγου σῶμα καὶ τὴν ἀνθρωτείαν φύσιν καὶ τὸ εἴδος αὐτὸ, ἔξ ὧν ὁ Χριστός· διὸ καὶ ὁμωνύμως αὐτῷ προσαγορεύεται, κατὰ τὴν ὁμοίωσιν αὐτοῦ ἐμφαινόμενον.

Sed te quidem assumptum Christi nomen, quod duarum naturarum demoustrativum est, dogmatibus tuis gloriari magnopere et inflari impulit, atque existimare neutrum horum isto nomine denotatorum, sine altero, quolibet in negotio aut dogmate nominari solere, nec quomodolibet usurpari, quin si ab altero dissocietur, procul omnino distrahatur. Nos vero quid ad hæc dicimus? Sane tibi aliquando occurret, hominem tantummodo Christum aut filium hominis dici, atque ita nuda nominatione appellari. Et si alii nemini, Christo certe credere voles turbis Judæorum dicenti : Cur me interficere quæritis, hominem qui veritatem vobis locutus sum ? Et : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis . Et : Clarificatus est Filius hominis . Et : Filius hominis tradendus est . Et : Venit Filius hominis ad salvandum quod perierat . Et : Davidis Filium nominabant . Multaque his similia in Evangeliis comperientur, nisi forte lusus nugæque evangelica a te creduntur oracula. Quoniam itaque quod nuda hominis appellatione significatur, unum est, non duo, sicut in Christi nomine usuvenit; namque unam nobis humanam naturam vocabulum denotat; quid tibi eveniet, et quid fibi adjiciatur, veluti novum quid et magnum et plane mirificum? Licet enim tibi, qui Christo potius quam nomini ejus adversaris, merum hominem et de nostro numero unum prædicare Dominum, id quod tu et olim et nunc etiam improbe studuisti; atque hunc reum, et prænæ subditum, et digna maleficis patientem, violentæque neci addictum. Alia consulto prætereo, blasphemiæ metu. Fortisse dices, hominem hunc Deum quoque esse. Quæstionem solvisti; nam et Deus hic homo est. Sed e contrario, cum Deum tantummodo nominari audis : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre . Et : Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat . Et : Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius clarificet te . Et : Ego et D Pater unum sumus . Et cæco nato dicitur : Tu credis in Filium Dei ? et quæcunque his similia; num, inquam, cum hæc audis, Deum tantummodo existimas, substantia nostra spoliatum? Ita prorsus cum corpore exueres, et quidquid humanum est detraheres; adeo ut jam deinde posses universam œonomiam aperte destruere.

καὶ τῆς καθ' ἡμᾶς γεγομνωμένον οὐσίας, πάντως που καὶ σώματος αὐτὸν ἀπαλλάξεια;, καὶ πάντα ἀφέλοιο τὰ ἀνθρώπου· ὡς ἔξεῖναί σοι λοιπὸν καὶ πᾶσαν τὴν οἰκονομίαν σαφῶς ἀποσκευάζεσθαι.

Joan. viii, 40. Joan. vi, 54. Joan. xiii, 31. Matth. xvii, 21. Matth. xviii, 11. Matth. ix, 27, et alibi. Joan. i, 1. ibid. 14. Joan. v, 21. Joan. xvii, 1. Joan. x, 30. Joan. ix, 33.

(62-63) Ilic et deinceps admirentur theologi persubtilem æque atque rectissimam Nicephori de Christi idiomatibus doctrinam.