Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

335-336

det, nisi ut panis communis tantum vinique sit particeps, quæ nihil ab humanis edulibus differant? Et quamvis uti imaginem corporis Christi reputare voluerimus, veluti ex illo deductum, habemus ipsum ad figuram corporis ejus. Sicut in superioribus aiebat hic erroneus sapiens, iconem æc prototypum nihil inter se differre, ita etiam hic in eadem versari opinione cognoscitur. Mirari autem in his licet levitatem et mentis inconstantiam, quia id quod nuper vereque Christi corpus affirmabat se credere, nunc idem esse scribit corporis Christi imaginem. Porro quid magis ridiculum rationive repugnantius fieri potest, quam idem dicere proprie vereque corpus esse, simulque ejusdem imaginem? Hoc autem quomodo? Nempe prout nobis libuerit, emetia scilicet voluntati stultæque lubentiæ concedens. Ubi enim fides divinusque timor radices non egerunt, ibi voluntatis libido dominatur (75). Atque hoc habemus, inquit, ad figuram ejus (76), non propter veritatem, sed prout ipse definire voluerit, sive ita res se habeat, sive secus. At enim nos neque imaginem neque figuram corporis ejus hæc dicimus, etiamsi symbolicis signis peraguntur, sed ipsum Christi corpus deificatum. Ejus enim verba sunt : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Idem hoc etiam discipulis tradebat dicens: Accipite, manducate corpus meum, non imaginem corporis mei. Sicut enim ex sancta Virgine carnem, Spiritu sancto operante, sibi confecit; et si opertet etiam ex rebus nostris id demonstrare, sicut panis atque vinum et aqua, physice in corpus sanguinemque edentis atque bibentis convertuntur, quin tamen dicamus diversum fieri corpus nostrum ac antea erat; ita etiam hæc supernaturaliter 69 sacerdotis invocatione, et sancti Spiritus interventu, in Christi corpus et sanguinem convertuntur. Sic enim sacerdotis quoque petitio loquitur. Neque vero hæc duo esse cogitamus, sed unum idemque credimus fieri: Quod si antitypa forte dicuntur, ea quidem haud post sanctificationem sunt ejusmodi; sed antequam sanctificarentur, ita erant appellata. Quoniam itaque dixit Mamonas: Si circumscripseris, Christum dividis; aut etiam Verbum simul circumscribis; consentaneum esset, ut ei diceretur: Si sacrificas, Christum dividis; etenim corpus sacrificas, non deitatis naturam. Nam poniifex noster magnus, hostia, et agnus, et victima, quatenus homo, et est et dicitur. Aut itaque tu sacrificas Verbum quoque, prout sermo tuus fert, propter unam hypostasim; aut dum sacrificas, humanita-

Joan. vi, 54.

(75) Id nostra etiam ætate multis hominibus usuvenire videmus, ut amisso fidei gubernaculo, et divini timoris, ut ita dicam, magnete, gravissima religionis dognata contrariis opinionum ventis in ipsorum fluccantis animi pelago agtentur.

(76) Vides lconomachos hoc quoque gravissimo

sumbativeiv, A μόνον ἄρτου κοινου καὶ οἴνου μετέχειν, ἐν μηδενὶ τῶν τοῖς ἀνθρώποις ἐσθιομένων διαφερόντων; I Καὶ κᾶν ὡς εἰκόνα τοῦ σώματος αὐτοῦ θελήσωμεν λογίσασθαι ὡς ἐξ ἐκείνου παραχθὲν, ἔχομεν αὐτὸ εἰς μόρφωσιν τοῦ σώματος αὐτοῦ. Β Δοπεράνωτέρω ἔλεγεν ἀπατώμενος ὁ σοφὸς, εἰκόνα καὶ πρωτότυπον εἰς μηδὲν ἀλλήλων διαφέρειν οὔτω δὴ κάνταῦθα περὶ αὐτῶν ἀποφαίνεται. Καταπλαγείῃ δ' ἄν τις αὐτοῦ καὶ ἐν τούτοις τὸ ἀπαγὲς τοῦ νοὺς καὶ ἀστάθερον ὅτι γε ὅπερ πρὸ μικροῦ κυρίως καὶ ἀληθῶς σῶμα Χριστοῦ διισχυρίζετο λαμβάνειν, τὸ αὐτὸ νῦν εἰκόνα τοῦ σώματος αὐτοῦ καταγράφει. Τοῦ δὲ λέγειν τὸ αὐτὸ κυρίως καὶ ἀληθῶς σῶμα εἶναι, καὶ εἰκόνα αὐτοῦ εἶναι, τί ἄν εἴῃ καταγελαστότερον καὶ ἀνοητότερον; Καὶ τοῦτο πῶς; ὅ τι ἄν θελήσωμεν πάνα τῇ θελήσει καὶ τῇ ῥοπῇ τῆς ματαιότητος παραχωρῶν. Β Ενθα γὰρ πίστις A θεῖος φόδος οὐκ ἐνίδρυται, ἐκεῖ τὸ ἐμπαθὲς πρυτανεύει τοῦ θελήματος. Καὶ τοῦτο μὲν ἔχομεν, φησίν, εἰς μόρφωσιν αὐτοῦ, οὐ διὰ τὴν ἀλήθειαν, ἀλλ' ὡς ἄν ἐθέλοι νομοθετῶν καὶ δογματίζων, κᾶν ἔχῃ φύσεως οὔτω τὸ πρᾶγμα, κᾶν μὴ 'Ημεῖς γὰρ οὔτε εἰκόνα οὔτε τύπον τοῦ σώματος ἐκείνου ταῦτα λέγομεν, εἰ καὶ συμβολικῶς ἐπιτελεῖται, ἀλλ' αὐτὸ τὸ σῶμα τοῦ Χριστοῦ τεθεωμένον. Αὐτοῦ γὰρ ἐστιν A φωνὴ λέγοντος, ὅτι 'ἐὰν μὴ φάγητε τὴν σάρκα τοῦ Υλοῦ τοῦ ἀνθρώπου καὶ πίητε αὐτοῦ τὸ αἴμα, οὐκ ἔχετε ζωὴν ἐν ἐαυτοῖς. Τοῦτο καὶ τοῖς μαθηταῖς παρεδίδου Λάβετε, φάγετε τὸ σῶμά μον, λέγων, οὐχὶ, Τὴν εἰκόνα τοῦ σώματός μου. Β γὰρ ἐκ τῆς ἀγίας Παρθένου τὴν σάρκα διὰ τοῦ Πνεύματος ἀγίου ἐαυτῷ ὑπεστήσατο εἰ χρὴ δὲ καὶ ἐκ τῶν καθ' ἡμᾶς τοῦτο δηλῶσαι, ὥσπερ ὁ ἄρτος καὶ ὁ οἴνος καὶ τὸ ὕδωρ, φυσικῶς εἰς σῶμα καὶ αἴμα τοῦ ἐσθίοντος καὶ πίνοντος μεταβάλλεται, καὶ οὐκ ἄν εἴποιμεν ἔτερον σῶμα γίνεσθαι παρὰ τὸ πρότερον οὔτω δὴ καὶ ταῦτα ὑπερφωῶς ἐπικλήσει τοῦ ἱερεύνοτος, ἐπιφοιτήσει τε τοῦ ἀγίου Πνεύματος, εἰς σῶμα καὶ αἴμα τοῦ Χριστοῦ μεταβάλλεται. Τοῦτο γὰρ καὶ A τοῦ ἱερέως αἴτησις ἔχει. Καὶ οὐ δύο ταῦτα νοοῦμεν, ἀλλ' ἔν καὶ τὸ αὐτὸ πιστεύομεν γίνεσθαι 'Αντίτυπα δὲ εἴ που λεχθείῃ, οὐ μετὰ τὸν ἀγιασμὸν τοῦτο, ἀλλὰ πρὸ τοῦ ἀγιασθῆναι ἐκλήθησαν. D 'Επεὶ οὔν ἔλεγεν ὅτι ἐὰν περιγράφῃς, μερίζεις τὸν Χριστὸν A καὶ τὸν Λόγον συμπεριγράφεις ἀκόλουθον A λέγειν αὐτῷ, ὅτι Εἰ θύεις, μερίζεις τὸν Χριστὸν τὸ γὰρ σῶμα ἱερεύεις, οὐ φύσιν θεότητος. 'Αρχιερεύς γὰρ ἡμῶν ὁ μέγας, ἱερεῖν τε καὶ ἀμνὸς καὶ θῦμα, καθὸ ἄνθρωπός ἐστι καὶ λέγεται. Β Η τοίνυν τὺ σφαγιάσεις καὶ τὸν Λόγον, κατὰ τὸν σὸν λόγον, διὰ τὴν μίαν ὑπόστα-

errore, nempe de Eucharistia figurativa, fortassis laboravisse; quem quidem denuo a nonnullis suscitatum, valda refutatione prostravit ill. et rev. episcopus Nec. Wisemannus in egregio opusculo quod inscripsit Horæ Syriacæ.