Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

391-392

primum, quod lex jubens divinis Evangeliis cruci- A que obsequium exhibere, rebusque aliis quæ in nostra Ecclesia honorantur et glorificantur, eadem Christi quoque imaginem venerari admonet.

10. Quænam vero hujus legis natura est? Fides ninirum, et credentium interior ac spontanea ad res divinas proclivitas, et circa ipsas pia et rectissima cura ac studium, necnon tradita Ecclesiæ diuturnoque tempore stabilita et permanens consuetudo, prout paulo ante dictum est. Deinde naturalis quoque nobis insita lex est (præter quam quod lex quoque scripta id jubet) ut præstantibus rebus congruus exhibeatur honor et veneratio. Atque hoc ex differentia quoque adorationum cognoscere licet. Namque eximia et omnium maxima adoratio, uni universali Deo rerumque omnium Domino debetur ac redditur (18), veluti illa quæ reputatur fieri latreutico cultu ac spiritu. Reliquarum vero adorationum, alia sit ob excelsum gradum ac dignitatem, veluti illa quæ regibus aliisque principibus a subditis exhibetur. Sic enim ex omni antiquitate lex obtinuit. Alia tyrannica est et coacta, nempe quæ iracundis ac præpotentibus a timore et trepidatione vim patientium invite defertur. Alia cum honorandi proposito amanter et cum fide a credentibus, propter ipsorum sanctorum Deum, tribuitur sanctis ceu per eos ad Deum relata, necnon divis angelis, et sacris hominibus, et augustis templis vasisque. Alia denique relativa et salutatoria, ex amico benignoque animo, familiaritatem ac benevolentiam caris hominibus significans. Verum ut cunque se habet adorationis ratio, ut magis generaliter loquamur, ad hæc tria genera adoratio redigitur; nam vel amore vel metu vel lege fieri conspicitur. Quamobrem rebus, quas nostra hæctenus adoratio attigit, ceu dignitate majore præditis, et venerationem propter ea quæ nobis commemorant 92 merentibus, recte nos amore stimulati honorariam adorationem tribuimus; non illam hercle latriæ, absit; ut isti adversus Christianos indigno Christianorum more nugantur (19).

11. Jam si leges quoque recitare opus est, en Paulum jubentem : Reddite omnibus debita, alii metum, alii honorem et quotquot alia cum his enumerat. Quod si Paulo non obediunt, ne Christo D quidem morem gerent, qui Cæsaris imaginem honorari mandavit. Etenim nummo a tentatoribus ei oblato, non ait : Despuite, aut conculcate, aut

Rom. xiii, 7.

(18) Rectissime Nicephorus cum septimæ synodi definitione act. 7, ubi honorandæ quidem dicuntur imagines Christi, Deiparæ, et sanctorum non tamen vera latria, quæ secundum fidem est, quæque solam divinam naturam decet. Où μὴν τὴν κατὰ πίστιν ἡμῶν ἀπῇθενὴν λατρείαν, ἢ πρέπει μόνῃ τῇ θεία φύσει. Hinc evidentissime patet error (vel potius calumnia) secundi canonis Francofordiensis, ab heterodoxis toties catholicis objecti, in quo contra rei ipsius veritatem hæc scribuntur: Allata est in medium quæstio de nova Græcorum synodo, quam de

μὲν ὁ νόμος ὁ κελεύων τά τε θεῖα Εὐαγγέλια καὶ τὸν σταυρὸν, καὶ τάλλα ὁπόσα ἐν τῇ καθ' ἡμᾶς Ἐκκλησία τιμᾶται καὶ δοξάζεται, ὁ αὐτὸς οὔτος καὶ ταύτην προσκυνεῖν παρεγγυᾷ.

¶ Τί δὲ τοῦτό ἐστιν; Ἡ πίστις, καὶ τῶν πιστῶν ἡ οἵκοθεν καὶ αὐτεπάγγελτος περὶ τὰ θεῖα ὁρμὴ, καὶ ἡ περὶ αὐτὰ εὐλαθὴς καὶ εὐθυτάτη προαίρεσις καὶ σπουδὴ. καὶ ἡ παραδεδομένη τῇ Ἐκκλησία καὶ τῷ μακρῷ χρόνῳ βεθαιωθεῖσα καὶ κρατοῦσα συνήθεια, καθὰ δὴ καὶ μικρῷ πρόσθεν εῖρηται· ἔπειτα δὲ δτι καὶ φυσικὸς νόμος ἡμῖν ἐνυπάρχει, καὶ μὲν δὴ καὶ ὁ ἐν γράμμασι κείμενος ἐγκελεύεται, τοῖς τὸ κρεῖτον ἐνεγκαμένοις τὴν πρέπουσαν νέμειν τιμὴν καὶ προσκύνησιν· καὶ τοῦτο μάθοι τις ἄν ἐκ τῆς τῶν προσκυνήσεων διαφορᾶς. Ἡ μὲν γὰρ ἐξῃρημένη καὶ πάντων ἐπέκεινα προσκύνησις, μόνῳ τῷ τῶν ὅλων Θεῷ καὶ πάντων κατεξουσιάζοντι ἐποφείλεται καὶ προσάγεται, οἵα ἡ ἐν λατρεία θεωρουμένη καὶ πνεύματι· τῶν δ' ἄλλων ἡ μὲν καθ' ὑπεροχὴν καὶ τὸ ἀξίωμα, ὡς ἡ τοῖς βασιλεῦς καὶ τοῖς ἄλλοις ἄρχουσι παρὰ τῶν ὑπηκόων προσφερομένη· οὔτω γὰρ νόμος κεκράτηκεν ἄνωθεν· ἡ δὲ τυραννικὴ καὶ βίαιος, ἡ τοῖς δυσμενέσι καὶ τυραννοῦσι δέει καὶ ἀγωνία παρὰ τῶν κατηναγκασμένων ἀκουσίως προσαγομένη· ἡ δὲ κατὰ τιμὴν καὶ προαίρεσιν ἐκ πόθου καὶ πίστεως παρὰ τῶν πιστῶν τοῖς ἀγίοις διὰ τὸν τῶν ἀγίων Θεὸν νενεμημένη, ὡς δι' ἐκείνων ἐπ' αὐτὸν ἀναγομένη, ἀγγέλοις τε θείοις, καὶ ἀνδράσιν ἱεροῖς, καὶ ναοῖς τιμίοις καὶ σκεύεσιν· ἡ δὲ σχετικὴ καὶ ἀσπαστικὴ, ἐκ φιλικῆς διαθέσεως καὶ εὐγνώμονος, οἱκείωσιν καὶ εὕνοιαν τοῖς ἡγαπημένοις ἐκαγγελλομένη. Καὶ ὅπως ἄν ὁ τῆς προσκυνήσεως ἔχοι λόγος, καὶ ὡς ἄν τις γενικώτερον εἴποι, τρισὶ τούτοις ἡ προσκύνησις χαρακτηρίζεσθαι πέφυκεν· ἢ γὰρ πόθῳ, ἢ φόθῳ, ἢ νόμῳ γινομένη ὁρᾶται· διὸ καὶ τοῖς προκειμένοις ἡμῖν τῷ λόγῳ εἰς ἐπίσκεψιν, οἵα δόξῃς λαχοῦσι τῆς κρείττονος, καὶ τὸ σεθάσμιον ὧν εἴνεκεν μνήμην φέρουσι κεκτημένοις, εἰκότως ἐκ πόθου τὴν κατὰ τιμὴν προσκύνησιν νέμομεν, οὐ τὴν κατὰ λατρείαν, ἄπαγε, ὡς οἵ Χριστιανῶν οὐ κατὰ Χριστιανοὺς κατεφλυάρησαν.

ιλ. Εἰ δὲ δεῖ καὶ τοὺς νόμους εἰπεῖν, νομοθετείτω Παῦλος, Ἀπόδοτε πᾶσι, λέγων, τὰς ὀφειλὰς, τῷ μὲν τὸν φόθον, τῷ δὲ τὴν τιμὴν, καὶ ὅσα τούτοις συγκατηρίθμηται. Εἰ δὲ Παύλῳ οὐ πείθονται, τάχα οὐδὲ Χριστῷ πεισθήσονται, τὴν Καίσαρος εἰκόνα τιμᾷν παρεγγυήσαντι· τοῦ γὰρ νομίσματος παρὰ τῶν πειραζόντων ὑποδειχθέντος, οὐκ εἴπε, Καταπτύσατε,

adorandis imaginibus Constantinopoli (imo Nicæ) fecerunt, in qua scriptum habebatur, ut qui imaginibus sanctorum, ita ut deifice Trinitati, servitum aut adorationem non impenderent, anathema judicarentur.

(19) Ut olim nugabantur Iconomachi, ita etiam consecutis temporibus usque ad nos, irridentur immerito ab heterodoxis catholici quasi latriæ cultum, non antem honorariam (ut res est) venerationem sacris imaginibus exhibeant.