Patrologia Graeca 100

by Jacques-Paul Migne

507-508

feliciter exegit, quia divinis beneficiis fuit indignus. Vel, ut magis proprie dicamus, Deo tempus proferente, justeque consulente, ut hic etiam suorum facinorum pœnas partim degustaret, moxque non sine gravibus doloribus turpissimam vitam abrumperet, parata sibi a divina ultione supplicia in posterum immortalia et sine fine miser recepturus, acerbiores scilicet ac diuturniores, cum patre suo pœnæque cohærede, in gehenna cruciatus perpessurus.

72. Quas vero confingunt ejus victorias, eæ hujusmodi sunt, et unam e maximis memoremus. Postquam expeditionem suscepit adversus occidentalem noois Scythicum populum (81), universum suum contraxit sub signa exercitum, commissoque cum hostibus prælio, quam felix fuerit belli exitus, publica sunt testimonia. Nam usque ad hanc diem circa Anchialum (82) urbem, valles campique interfectorum membra demonstrant. Nam Scythicis gladiis cunctus pene Romanorum exercitus concisus fuit. Quod si exiguum aliquod nec gravioris plane momenti egit, id quidem leginus in ejus litteris ad regiæ urbis incolas scriptis; in quibus valde se jactat hic mendacii famulus et sodalis, multum quoque Dei odium infinitis juramentis ad Creatoris contumeliam prolatis, præ se fert; cum videlicet gentem illam adversus duces suos rehelantem deprehendit (namque hoc sæpe faciunt Scythæ, utpote barbarico more imbuti, et duas in partes plerumque divisi, si forte illos voluntatibus suis obsistentes cognoverint). Quæ seditio tunc accidit cum dominus illorum Sabinus, ad Romanos profugus defecit (83). Tunc igitur gentis civile dissidium et seditio, brevem Mamonæ rei bene gerendæ occasionem dedit. Interim vero Orientalium Barbarorum vel solam mentionem reformidabat; ita ut in concione dixerit, se non audere vel contra paucos illorum cum universo exercitu suo pugnam conserere. Sed cum apud ipsos more solito civilis commotus est gladius, ferrumque de partium diversitate decernebat, atque in mutuum ruebant exitium, latrocinali potius quam militari more ceu incognitus Armenæ provincias invadens, castella illic cepit consentientibus incolis. Armenii autem Syrique Christiani erant; neque enim hosti pagano unquam ipse occurrisset; quos etiam (84), contra datam jurejurando fidem, exsules transtulit ad Thraciæ fines: cujus

auxurati tethynes · xal auta ye tauta Θεοῦ συγχωρήσαντος, oux eudoxήσαντος · avaξioς γὰρ τῆς παρὰ Θεοῦ euseryesias · ἤ olxisiterov eiπεῖν, avaballoμένου τὸν χρόνον xal aξiως διxάζοντος, ἵνα xavtauθa τῶν τετολμημένων δσον ἀπογεύσασθαι δίxας εἰσπραττόμενας, πιxρῶς xal ὀδυνηρῶς τὴν aἰσχίστην ἀποῥήξη ζωὴν, τὰ τεθησαυρισμένα αὐτῷ παρὰ τῆς θείας δίxης ἀποληψόμενος ἐν τῷ μέλλοντι ἀθάvata xal ἀπέρavta ὁ δύτηνος xolaσθησόμενος · πιxρotέρας autῷ xal μαxρotέρας ἄμα τῷ πατρ' xal συγxληρονόμῳ autoῦ, θεoxρitως ἐν τῇ γεέννη τῆς τιμωρίας ἐτοιμασθείσης.

οβ'. "Ας δὲ ἐπιπλάττουσιν autῷ vίxaς, τοιαutal tivές εἰσιν, ἵνα μιᾶς τῶν xρatίστων ἐπιμνησθῶμεν (k). Ἐπειδὴ παρεσκεύαστο τὸ πρὸς δυσμαῖς ἡμῖν ψιxισμένον Σκυθιxὸν ἔθνος ἀμύvasθαι, συναθροίζει δὴ ἄπαν τὸ ὁπ' autῷ στράτευμα · εἰς χεῖράς τε τοῖς πολεμίοις ἰὼν, ὁποῖον autῷ τὸ τοῦ πολέμου τέλος xatώρθωτο, μαρτυρεῖ τὰ φαινόμενα · μέχρι γὰρ xal σήμερον τὰ xatὰ τὴν 'Αγχίαλον xalouμένην πόλιν, xolλa xal πεδιάσιμα χωρία, ἄ τῶν ἀνῃρημένων τὰ xῶλα ἐδέξατο ὑποδείxνυσιν · ἔργον γὰρ τῆς Σκυθιxῆς μαχαίρας, ἄπαν σχεδὸν τὸ τῶν Ῥωμαίων ἐγένετο στράτευμα. Εἰ δέ τι μιxρὸν xal ou πάνυ ἀξιόλογον ἔδρασε, xaθά γε ἡμῖν ἐx τῶν γεγραμμένων autῷ πρὸς τοὺς ἐνηυλισμένους xatὰ τὴν βασιλεύουσαν, ἀvalεξαμένοις ἔγνωσται · ἐν οῖς πολλὰ xataxoxρπάσας ὁ τοῦ ψεύδους ὑπηρέτης xal σύντροφος, πολλὴν δὲ τὴν θεομαχίαν ἐx τῆς ἀπείρου πολυορxίας ἐφ' ὑθρει τοῦ Κτίσαντος προβαλόμενος, ἡvίxa τὸ ἔθνος περὶ τοὺς olxisiouς ἡγεμόνας διαστασιάζον xatέλαbe · xal γὰρ τοῦτο πολλάxις ποιεῖν autoῖς eὐπετὲς, ἄτε βαρbaριxoῖς ἤθεσιν ἐντρεφομένοις, xal διχῆ τοῖς μέρεσιν ὡς τὰ πολλὰ διαιρουμένοις, ὅταν autῶν ταῖς βουλαῖς ἀvtixaθισταμένους ἵδωσιν · δ δὴ xal τηνιxauta ὁ τούτων xύριος ἐπιbouλευόμενος πέπονθε, Σαbῖνος (l) δνομα ἤν autῷ, xal φυγὰς πρὸς Ῥωμαίους ἀπψχετο. Τότε oῦν autῷ ἡ τοῦ ἔθνους xaθ' ἐαυτὸ διαφορὰ xal στάσις, xatὰ βραχὸ γοῦν eὐδoxiμῆσαι παρέσχετο' τοὺς δὲ πρὸς ἤλιον ἀvίσχοντα βαρbάρους xal εἰς μνήμην ἰόντας ἐδεδίει μάλιστα · ὡς xal ἐπ' ἐxxλησίας xηρύσσειν, μὴ θαῥρεῖν xat' ὀλίγους autῶν, τῷ ὁπ' autῷ ἄμα παvtl ὁπλιτιxῷ, εἰς ταυτὸν μάχης ἰέvaι πώποτε · ὁπόταν δὲ autoὺς, oῦτω συνενεχθὲν, ἐμφύλιος διέλαbe μάχαιρα, xal σίδηρος ἤν ὁ διxάζων τῶν γνωμῶν τὸ ἀμφήριστον, xal τὴν ἐπ' ἀλλήλοις ἐχειρούργουν πανωλεθρίαν, λῃστριxώτερόν πως μᾶλλον ἤ στρατηγιxώτερον ὡς λήσων ἐπιὼν τοῖς τῆς 'Αρμεvίας χωρίοις, τῶν ἐxsίνης φρουρίων aἰρεῖ ὁμολογία τῶν προσοιxούντων ·

(81) Bulgaros et Hunnos, ut ait idem Nicephorus in Breviario.

(82) Apud Petavium in dicto Nicephoro excerpto Græce 'Αχελὸν, mendose, itemque omnino apud Hamartolum et Siculum. Petavius scripsit Latine Acheloum, existimans ita emendare; sed vera lectio est codicis nostri Vaticani 'Αγχίαλον, Anchialum. Et quidem vocabuli rectam scripturam habet Nicephorus in Breviario ad an. 763, ubi infelicem Copronymi ad Anchialum pugnam describit; præ-

ter aliam calamitatem apud eamdem Anchialum an. 766.

(83) Sabini Bulgarorum ducis defectionem a suis, et ad Copronymum perfugium, narrat inter casteros, noster Nicephorus in Breviario, ad an. 763.

(84) Noster in Breviario, ad an. 753.

(k) De Copronymi modo victoriis, modo vicissim cladibus Cedrenus tom. cit.

(l) De hoc Sabino legatur Theophanes in Chron. ad Copronymi annum 24, Christi 756