Patrologia Graeca 100
39-40
Vitarum sanctorum Patrum ad hunc 15 Martii; et A quia hæc ex amore ausus sum, quæ dixi, sacras ex eo Surius, quam nos novo labore exornamus.
5. Natus est sanctus Nicephorus post conciliabulum Copronymi circa annum 758, ordinatus patriarcha 12 Aprilis, ipso die Paschatis anno 806; præfuit Ecclesiæ suæ annos novem, dempto unico mense, in exsilium ablegatus anno 815 die 15 Martii: in exsilio vixit annis tredecim, decimo quarto exsilii sancte mortuus die secundo Junii anni 828: eujus corpus ab exsilio relatum est anno 846. Quæ omnia infra ex ipsis Actis constant. Libros ab eo conscriptos post alios enarrat Philippus Labbe in Dissertatione de scriptoribus ecclesiasticis, quem conriosus lector consulat: plurima ex Confessione fidei ad Leonem papam missa, uti et ex opusculis ejus adversus Iconomachos, infra in Actis referuntur. Familiaris sancto Nicephoro fuit magnus Theodorus Studita, eujus epistolam huic in exsilio missam hic damus: et est ejusmodi:
4. Cum sæpenumero ad sacrum beatitudinis tuæ verticem scribere instituissem, destiti ab incepto, partim indignitatis meæ consideratione, partim ex infirmitate ex ærunnis nata præpeditus. Nonc vero, utrumque parvipendens, et Trinitate fretus, miser hæc dico: Gaude, vere victor impietatis qui virtutum quadrigis fidei cursum consummas. Salve, magne sol doctrinæ orthodoxæ, eujus confessionis radiis universus orbis illustratur. Salve, propugnator veritatis, veterum sanctorum instar virtutis pulchritudine collucens. Reliquisti excelsum thronum ejus causa, qui semetipsum humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis. Reliquisti ministeria et oblectamenta archiepiscopalia, et variis incommodis confessorum more exerceri maluisti, quam temporariis frui deliciis peccati. Ac certe quoniam non ex illis, etsi in illis vivebas, membra per vitam in Christo actam mortificaus, sanctæ matris privationem pertulisti, charus fratribus omnibus, simul omnibus spoliatus. Necdum opprobria tua Christi opprobriis similia commemoro, immissas ab imperatoribus oppugnationes, vexationes, angustias ac veluti suffocationes. Noctu cum Christo abductus es: etenim proditus etiam ipse relegatus es, in collis continium redactus es, martyr Christi. Sed euge, quam in bonum tibi omnia! Attolle in orbem Doculos ex specula mentis, et aspice filios tuos, seu mavis, oves, pastor bone, quamvis corpore dispersas, animo tamen conjunctas, totam pene Ecclesiam tuam variis locis occupantes, et confessionis tuæ fulgore, stellarum instar, iis qui in nocturnis hæreseos tenebris versantur, orthodoxæ fidei lumen ostendentes: alias quidem Deo immolatas per athleticam consummationem; alias decertantes sine ullo præsentium rerum metu, sed Deum flectentibus precibus tuis corroboratas. Hæc est gloria Ecclesiæ tuæ: hoc insigne ac symbolum martyrii, quod sequens ætas excipiens, Deum in te, uti nunc, glorificabit. Multa tibi pro Christi imagine pugnanti encomia dicentur. Sed ignosce mihi, Dei imitator,
quia hæc ex amore ausus sum, quæ dixi, sacras preces tuas impertiens: ut minimus filius tuus esse non desinam, qui omnium maxime inutilis sum propter peccata. Hæc ad Nicephorum sanctus Theodorus Studita. Hanc ad Acta sancti Nicephori progressuri præponimus epistolam reverendi Patris Francisci Combefisii, Ordinis Fratrum Prædicatorum Parisiis ad sanctæ Mariæ Amuntiatæ nobis missam.
5. Provocavit vestris laboribus productus, mihique aspectus triplici grandi volumine Februarius, ut et exspectato Martio aliquid adjutricis operæ conferre studerem; ac si quid mihi e sanctorum Actis, quæ vos deficerent, repositum esset, id in rei Christianæ commodum, Christique ac sanctorum gloriam evulgandum, propensiore animo subministrarem. Occurrit autem cumprimis sanctissimi confessoris, Constantinopolitanæ urbis archiepiscopi ac patriarchæ Nicephori vita atque certamen, Ignatio Ecclesiæ majoris diacono ac vasorum custode, eidemque Nicephoro æquali, non inculto aut nimus accurato auctore: munus scilicet Leonis Allatii, viri doctissimi ac amicissimi, Romanis ex codicibus, dum is meditanti operæ aliquid in Nicephoro, ejusque luce clarioribus monumentis, vicem aliquam acceptorum a me inciti mihilominus confessoris Georgii Metochitæ librorum quinque, quibus tomum alterum Græciæ suæ orthodoxæ Regiis ex codicibus præclare ditaret, rependit. Græca Ignatii quam licuit clare, fidaque interpretis opera reddidi. Haud obscure ipse se aliquando vim passum et hæreticis imaginum effractoribus communicasse prodit, tametsi a fidei veritate sanoque Ecclesiæ sensu de earum nunquam animo recesserit. Tanta Leonis subindeque Theophili vis fuit exagitandis piis fidelibus, ut vel ipsos, qui columnæ videri poterant, pene prostraverit: nec ita multi fuerunt qua se Romani per Orientem imperii majestas proferebat ac ditio, quos illa immanis ruina non involverit. Quanti res negotii fuerit, piæ Theodoræ viro male pio eoque impio exstincto, ἡ τῶν εἰκόνων ἀναττὴλωσις, delaraut Acta ad Dominicam τῆς ὁρθοδόξίας, Græcorum ecclesiasticis libris inserta, mihique pridem ex iisdem producta; tum cum et sanctissimus confessor Methodius, nova affulgente luce depulsaque terra hæresis caligine, in Constantinopolitana sede dignus pastor et Nicephori successor, abactis ab ea lupis ac incubatoribus, collocatus est: quo etiam tempore Ignatius pænitudine ductus, præclarum hoc Nicephoro, velut στηλητευτικὸν monumentum reposuit. Laudo judicium ejus de Nicephori operibus quorum luce ominatur depulsum iri illam erroris caliginem. Nec dubium quin multum contulerint eidem depellendæ, postquam facultas ea legendi Augustorum elementia ac pietate veritatis amantibus fuit indulta: neque nonc unius utilia futura reor difflandis nebulis, quas novi tenebriones eadem in causa ex orco revocarunt, si quando Dei elementissimi in fideles suos ac Ecclesiam mu-