Patrologia Graeca 100
571-572
quantis lacrymis digna! quanto mœrore ac luctu A proxeiμένου, ἐλέσθαι τὸ πρότερον, φάναι, τολμῆσαι, redundant! Quod si homines hæc non lugeant, certe inanimis creatura et mœrebit et ingemiscet. Quali enim judicio sunt obnoxii? Nam si pacta inter homines iuita, inquit lingua theologalis (38), Deus mediator assumptus firmat, quanti demum periculi est, quas promissiones Deo ipsi fecimus, earum deprehendi violatores, neque peccatorum tantummodo reos fleri, verum etiam mendacii coram ipsa veritate coargui? Paulus (mitto nunc dicere quod quantaque, Dei amore devinetus, pati se velle asseveraverit) tribulationibus, persecutionibus, periculis omnimodis sustinendis, quem neque instantia, neque futura, neque creatura alia a Dei charitate separare potuisset ; tantus erat amoris fervor et flamma! anathema quoque se fleri a Christo audacter optans , levius se id laturum aiebat; isti autem ne simplicem quidem contumeliam pro vera religione perpeti voluerunt. Sed his omnibus bonis omissis, materiæ tantum inhærent, et voluptuosis mersi passionibus, mentem rebus cœlestibus minime intendunt: seque ita gerunt, quasi mox domum suam venturi essent, vel agros pinguesque possessiones suas inspecturi, aut amabilem vineam, aut quidquid in agro est optabile et arabile ac spatiosum, provenientesque inde fructus frequentibus digitorum motibus 164 computantes, vel delectos equos mulosque colore optimo et pinguedine insignes invisuri, utrum perite a domitoribus exerceantur, beneque decurrant, et ephippia tolerent, et quieto itineri sint idonei, boum denique aratorum incolumem statum et cœterorum sive gregum sive armentorum: neque incongruum dixerim, si pallii quoque et tunicæ, aliorumque vestimentorum finbrias et ornamenta reliqua curare videantur; atque, ut uno verbo dicam, temporalis vanæque gloriæ studium ac pompam. Quippe mente hand bene composita, amore caducarum fluxarumque rerum capti (nam qua quisque re capitur, eidem servit), veram ac salutarem fidem, id est rem maximam, tenui permutarunt. Sic isti facillime iniquorum insidiis irretiti sunt, non secus ac feræ laqueis venatorum capiuntur. Certe Paulo hos magis mirari liceret quam Galatas, cur tam cito a traditis per nos doctrinis discesserint, et datis cœlitas atque a Patrum auctoritate divinis sacris dogmatibus, atque ab infinito tempore stabilita jam ferma que consuetudine et typo. Neque vero vel sequentium verborum meminerunt: Si quis vobis conugelizaverit, præter id quod accepistis, anathema sit . Talis itaque istorum conditio est et tantopere calamitosa.
χρόνον ἄπλετον xexρatηκυλία; καὶ διαμενούσης συνήθείας καὶ τύπου· ἀλλ' οὐδ' ἄν εἰς μνήμην τῶν μετὰ ταῦτα εἰρημένων ἥεσαν· Εἰ τις ὑμᾶς εὐαιγγελίζεται πυρ' ὃ πυρελάδετε, ἀνάθεμα ἔστω. Ἀλλὰ τὰ μὲν τύπων τοιαῦτα, καὶ οὔτως ἀθλίως ἔχοντα.
Rom. viii, 39. Rom. ix, 5. Galat. 1, 6. ibid. 9.
(38) Evstat sententia hæc in Neziarzeni oratione quadragesima, n. 8, quæ est de baptismo.