Patrologia Graeca 100
641-642
ἀλλὰ καὶ περὶ τῶν πιστεύοντων διὰ τοῦ λόγου. A nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti . Quid his sacris dictis Dei notitiæ efficiendæ magis proprium est atque evidentius ? Nonne exinde depulsus error ? nonne exsuffiata dæmonum illusio ? nonne idolorum deceptio funditus periit ? nonne diaholi potentia corruit ? Quis video hardus et insipiens, ut hæc ita se habere non confiteatur ? Ut cognoscant, inquam, te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Vox hæc humanam naturam innovavit, hæc aerem purgavit, celi jannas nobis patefecit, hæc in Sancta sanctorum nos introduxit, homines angelorum contubernales effecit, medium parietem maceriæ solvit, Patrem nobis ac Deum peccati causa faciis hostibus reconciliavit. Manifestavi nomen tuum hominibus. Adde et reliquum : Disperdam nomina idolorum de terra, neque ulla ipsorum memoria supererit . Si ergo vera sunt Servatoris oracula, Deique notitia et nomen manifestatum est et de idolis triumphus reportatus ; neque enim Veritas mentiri potest ; exploratum est hos impios contrario spiritu commotos eloqui. Deinde producatur in medium minister Evangelii, divino huic prophetæ consonans, utpote codem impulsus Spiritu, qui de idolothytorum esu definens, hæc ad Corinthios scribit : Scimus nihil esse idolum in mundo, nullumque alium Deum esse, præter unum . Atque hanc sententiam ubique firmare nititur. Ne tamen videretur adversus nota et patentia aliquid dicere (erant enim simulacra apud Irreligiosos et insipientes, eaque appellabantur dii) ; ideirco addidit : Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sire in cælo sire in terra, non tamen reapse et vere, sed nuda tantum appellatione et verbo tenus dii sunt . Neque viribus ullis pollent, quia lapides sunt et ligna et dæmoque. Non solum enim cœlestitum luminarium majestatem atque splendorem admirati sunt homines, ideoque solem ac lunam et reliquum siderum chorum tanquam deos adoraverunt, sed et in terra dæmones quosdam, et nomullos homines turpissimis empiditaribus atque actibus famigeratos, Dei titulo honorare et glorificare stultissime voluerunt.
λη: 'Αλλὰ ταῦτα μὲν "Ελληνές τε καὶ βάρβαροι. D 58. Sed hæc quidem Græci ac Barbari. A nobis autem perfecte eruditis atque in fide firmatis, unus naturalis vereque Deus agnoscitur, qui in Patre et Filio et sancto Spiritu, veneranda et omnium vivifica Trinitate, adoratur et glorificatur; neque præter has personas alium Deum novinus; absit Propterea ne aliquid quidem esse idolum existimamus, neque item idolothytum in mundo. Ergo di-persa sunt, ut demonstravimus, de terra nomina idolorum; nam et quidam antiquitus magna voce aute clamaverat : Neque ab intito idola fuerunt, neque in
Joan. xvii, 20, 21. Zach. xiii, 2. I Cor. viii, 4. ibid. 5.